Text List

Lectio 90, de Caritate

Lectio 90, de Caritate

Consequenter investigandum est de augmento vel detrimento caritatis secundum graduum additione vel remotione

Prima opinio: Sanctus Thomas

unde de oppinione sancti thomae visum fuit po?ts quod secundum partes intenssimme se habet caritas

Secunda opinio: Gualterus Burleus

Alia tamen oppinio coincidens cum ista est quae dicit quod forma substantialis est similis intensive Sed ulterius dicit quod in eadem spiritus sancti diversi gradus sicut in specie caloris datur alius calor remisse operans et in eadem specie alius gradus caloris / non per additionem alicuius supervenientis activior et nobilior Et iterum salvat quod forma est simplex intellective nec habet gradus ex quibus intensive esse ponatur

Et circa istam procedatur sic primo ponenda quod est probabilis l non cum no co? ela? dat et est oppinio burley anglici

Prima pars

Prima ratio

unde dicit capiatur aliquid lucidum et applicetur dyaphano passo luminis receptivo tunc in nullo causabit aliquem gradum luminis secundum distantiam debitam deinde convenit continue approximando ad lucidum tunc actum est aequae potens et passim quod ad applicationem illam in instanti approximationis generebatur lumen maius quod in instanti alterius ergo etc et sic opportebit quod alio veniente alius corrumpatur sicut patet in rarefactione qua ?a? valet

ista non impedit ponderis videtur nam si lumen esse naturae permanent lucidum approximato passo nonquam correspondet maius lumen ipsa parte quam alia quomodo causaret lumen tutum quam tam posset et sic non oportet quod in approximatione esset tactum nam si capiatur aliqua pars medii alia lucido tunc ipsa inveniente lucido re?t maximum lumen et alia est facta medium gradum totius latis?nis et sic aliqua pars et dabitur quae non causabit tales lumen sicut alia sicut diligenter indaganti potest patere

Secunda ratio

2a ratio sua stat in hoc nam si sic esset / idem esset remisse calidum et immense

sed hoc non quia denominatio formae non est a parte sed a toto / unde non sequitur sortes habet remissam causalitatem igitur sortes est remisse calidus et similiter de quantitate unde aliqua pars sortis est pedalis igitur sortes est pedalis consequentia non valet et per consequens ratio ista non concludit cum reverentia burley

Tertia ratio

3a ratio sumarius aliquod activum quod suum contrarium debeat corrumpere et sint duae medietates eiusdem rationis adaequatae tunc eadem ratione qua corrumpet unam et aliam supposito quod agens sit conformiter applicatum

Tamen ista solvitur ex determinationem causarum 2arum per libertatem primae causae Nam prima causa sic se habet quae quaelibet 2a agit ratione ipsius et sic effectus libere per eam limitatur et sic haec reducitur in libertatem ipsius primae causae

Alia ymaginatio est quae est alia habitudo partium gradualium alicuius qualitatis ad suum subiectum et licet non situalis tamen intrinseca unde primus gradus primo productus magis distat ab activa habitudine ipsius agentis quam ultimo productus et sic salvaretur quod agens applicatum duabus mediantibus appliciter ageret in unam et non in aliam Et sic respectu 2ae causae solvetur ratio

Quarta ratio

Alia ratio communis est quae dicit quod nulla forma intenderetur

Sed videtur quod rationes non concludunt

Secunda pars

Prima obiectio et responsio

Et primo arguitur nam si sic sequeretur quod esset dare ultimum instans rei permanens in esse consequens falsum probatur tamen consequentia nam sit aliquod capiendum et sit aliquod activum applicatum uniformiter ad corrumpendum et debetur instans in quo agens incipit nu?tere et sit in eo gradus qualitatis ut x et inmediate post illud instans desinat etiam et sic ipso habebit aequales partes quia igitur ista causalitas ut X habebit ultimum instans permanentis in esse

Respondetur quod nisi applicetur etc salvaretur successive secundum partes quantitativas licet non secundum intensivas sed quia casas fortificatur ponendus quod agens sit aeque applicatum sic in illo casu non esset inconveniens dare ultimum instans rei permanentis in esse

Et sic applicando ad materiam caritatis videtur ita esse possibile nam ponatur quod sortes sit in caritate modo mihi mediate potest hoc peccet per remotionem de praesente desit esse in caritate et positive tamen est ipsum succcessive peccare igitur dabitur / ultimum instans

Secunda obiectio et responsio

2o arguitur contra positionem nam si sic quaelibet forma quae acquiritur tota simul acquireretur et in instanti et cum alteratio sit motus igitur motus in instans acquiritur modo haec videtur falsum ut patet 6o physicarum consequentia tamen patet quia ubi agens esset aequaliter dispositum quaelibet qualitas acquireretur aeque citus et alteratio esset motus subitus et instantaneus

Sed prima responsio quod nonquam agens applicatur aeque cito Sed hoc non videtur facere ad propositum nam ponamus quod agens sit aequaliter applicatum tunc etc Ad hoc diceretur quod acquisitam dupliciter intelligitur

uno modo pro productionem qualitatis acquisito et sic acquisitus non esset motus unde aliter accipitur scilicet pro argumento sed productio et productum essent formaliter idem et sic loquendo illa qualitas non esset motus sive illa acquisitus

Aliter tamen accipitur scilicet pro aggregato ex productione omnium quantum productarum / et sic esset de rarefactione tenendo quod quantitas sit distincta a re quanta

Tertio obiectio et responsio

Sed 3o arguitur contra istam positionem nam si sic tunc sit aliquid quod calefiat in ipso caritas produceretur aeque cit modus sicut linea exprimitur non potest constitui nec tempus ex instantibus ut dicunt multi sic a simili constituetur talis alteratio nec intendetur sicut puncta nonquam intendunt lineam

/ Respondetur ad hoc quod licet ex finitis punctis non posset constitui linea tamen de infinitis se cuilibet licet non ex indivisibilibus finitis / Unde vetere posuerent resolutionem lineae in puncta et sic illa ratio non concludit

Quarta obiectio et responsio

4o inquiritur a quo remissa caliditas praeexistens corrumpitur

Respondetur quod a nulla providente quoniam huiusmodi gradus occiosus esset in natura Sed sicut natura evitat vacuum sit materia occiosa subtrahitur

Quinta obiectio et responsio

Alia est ratio satis apparens de accidendum hostiae post consecrationem

nam ponamus quod caritas ad tactum maius augeatur accidentia remanent et igitur si sic fit realis intensio et si non tunc non essent realia accidentia quod tamen videtur periculose dictum et sic novum accidens introducitur et p?i defficit igitur etc

unde diceret iste sic quod si fiat intentio vel remissio non esset per remissionem unius ad aliam sed per novam quantitatem unde ad salvandum species esse sacramentales non oportet dicere quod sint eaedem numerales sed eiusdem speciei cum primis

Sexta obiectio et responsio

6o arguitur causalitas praeexistens remanet cum q caritate prius acquisita probatur nam sit aliquid merens secundum caritatem et signemus instans in quo mereatur tunc in illo instanti causat actum novum meritorium et sic nova caritas infunditur sorti prima tamen remanente in eodem sorte igitur fit composita ex ipsis et per consequens non semper prima corrumpitur nova adveniente

Respondetur quod in isto casu sortes ndetur sic sed tamen caritatem non in hoc instanti recipit / sed pro alio sequenti tempore / et ideo non concluditur quod infundatur aliqua alia caritas sed tamen ista habet ultimum instans sicut de causalitate ymaginaremur et sic nullam caritas post hoc infundetur sed ante habuit aliam et aliamet sic in infinitum / et sic illa quae meritorie acquireretur praecise per instans dubitaret quare ratio non concludit

Alia solutio posset esse quod caritatem concurrere ad actum intrinsecum potest intelligi dupliciter

uno modo quia fecit quidquid requiritur ad actum meritorium et sic primo non est sed tunc est caritas nova quam sortes per actum suum moveretur / nam sint duo passa aequaliter applicata et quod quodlibet sit intensum et habeant duo agentia eis applicata unum et corruptum in prima hora et in illa in qua corrumpetur aliud aget

/ sic de causato ymaginatur quare pro nunc sufficiat de isto

Conclusiones

Secuntur conclusiones textualis 44ae distinctionis prima est quod omnes actiones et voluntates in fidelium sunt peccata et est oppinio sancti augustini de deliberat operibus intelligendo / unde si circumstantia caritatis defficiat obmissive peccat Et etiam omnis actio deliberata negandum infidelium sed etiam fidelium vel est ex caritate vel non si primum bona est si 2m sic mala

2a consequentia est oppinio dicentium quod opera gentilium quae procedunt ex naturali pie?te sunt saltem non mala licet non sint bona similiter

3a conclusio omnem peccatum est voluntarium intelligitur non tamen per actum liberum sed deliberatum et sic finis huius lectionis lectae vigilia annunciationis divite deo gratias

PrevBack to TopNext