Table of Contents
Reportatio A Sentences Commentary
Principia
de Fide
de Notitia
de Fruitione
de Trinitate
de Caritate
de Libertate
de Incarnatione
Lectio 94, de Caritate
Utrum secundum proportionem debeat esse proportio gratiae?
Consequenter tractando restat adhuc una ratio sed ex dictis satis patet quid sit de ipsa dicendum Et etiam propositum erat aliquis dicere de caritate terminando eius materiam et ideo unicum verbum est dicendum circa illud dubium
Utrum secundum proportionem statuum debeat esse proportio gratiae ubi notandum est quod in tota latitudinis perfectionis humanae datur infimus gradus perfectionis et etiam suppremus secundum institutionem divinam / unde infimius gradus vel gratia baptismalis quae sufficit ad salutem et nullam minor gratia sufficit nam apparet quod in pueris noviter baptizatis nullum transgrediuntur praeceptum et secuntur vitam aeternam deinde gradi superior poneretur secundum dispositionem hominis naturalem et gratuitam / Et qui capacior esset ingenio plus obligaretur deo in suis praeceptis ipsa tenendo unde daretur aliqua creatura rationalis habens ita remissum usum rationis quod confusissima cognitio et dilectio dei sufficeret ad suam subiectum et forte hoc in aliquibus similibus personis habet locum quoniam ipsi non habent cognitionem nec perfectionis de deo et nihilominus diligunt eum valde bene et sic poneretur latitudo praeceptorum / quia staret quod sortes amplius obligaretur deo in lege christiana quam plato et hoc sine voto vel pacto speciali facto et tunc posset esse una latitudo personis cadenter sub praecepto / nec omnes obligantur aequaliter ut non omnes obligantur ad actum fortitudinis et ad patiendum martirium pro christo Etiam non omnes obligantur ad dilectionem inimicorum
Ubi notandum est quod praeceptum videtur generale de dilectione proximi igitur inimicus debet diligi
Pro isto ulterius est advertendum quod circa inimicum est duplex dilectio Una qua optatur gratia et felicitas externa cuilibet viatori et hoc generali consideratione vel distinctione et sub ista generali dilectione tenetur quis quemlibet deligere Sed si occurrat inimicus secundum rationem particularem tunc ipse non tenetur diligere eum in particulari sicut amicum sed sufficit quod ipse non habeat odimus vel actum repugnantem dilectioni generali proximi Et inimicus diligendus est ex praecepto generali dilectione qua debemus creatura diligere et in ipsam deum diligere Et si occurrat amicus sub ratione particulari praeter hoc tenemur diligere ipsum et sibi subvenire sed de inimico non sic quod si quid faciat scilicet quod quis diligat inimicum praeter generalem dilectionem et ei subveniat etc illus opus est supererogationis et perfectionis ultra praecepta Ad illud tamen opus tenentur pastores sacrosanctae ecclesiae Unde in pastoribus ecclesiae generaliter debet esse contemptus sui propter deum et proximum Ideo dicebat salvator iohannis 10mo "ego sum pastor bonus etc et bonus pastor est qui animam ponit pro ovibus suis" et quia ibi loquitur de vita corporali / igitur episcopus tenetur pro ovibus suis exponere vitam corporalem quare tenetur eo ipso se morti exponere pro proximo iu?do et corporalem voluntatem abicere et divitias pauperibus erogare eis subveniendo / sed revera temporibus moderni non fit mentio sed ad avaritiam et cupiditatem tota praelatorum versatur intentio nec eorum ad hoc est elevata devotio unde pro tali dolor et dedecus Et quia tanta regnat in eis cupiditas ideo necessario refrigescit omnimode caritas
Unde ex hoc multa possent inferri correlaria sed dimittuntur brevitatis causa Breviter ex istis ex istis apparet de peccati gravitate praelatorum ceterorumque in potestatibus constitutorum oves per ire crea videntium / non eis dant succurrentium / nec dant eis auxilium / qui sine dubio sicut praefatum est tenentur eos iu?re / Et etiam patet quomodo ipsi obligantur ad aliquos gradus ultra nos simplices / nam dicitur quod tanto gradus altior tanto pena gravior Unde illa quae sunt consilii in latitudine inferiorum sunt praecepti in superioribus praelatis et esset sic ordo ponendus quia summus pontifex tenetur habere suppremum gradum caritatis et maxime tenetur animam pro ovibus ponere et tamquam servus adhibere pro ovium conservatione