Table of Contents
Reportatio A Sentences Commentary
Principia
de Fide
de Notitia
de Fruitione
de Trinitate
de Caritate
de Libertate
de Incarnatione
Principium II
Utrum creatura rationalis sic ascendere possit in palmam summae fecunditatis
Ascendam in palmam et apprehendam fructus eius haec sunt verba sumpta pro principio bacallarii legentis sententias in serbona parisius et hoc supra 2m librum sententiarum Et intulit post quod sapientes se esse facientes / stulti facti sunt / unde multa alia dixit quae hic non scripsi quia valde praecipitanter legit sive protulit ipsa tenentis conclusa Sed venit descendendo a proposito sive tenente suo ad respondendum obiectibus factis qua dicta sua in lectura supra primum quae quidam obiectiones fiebant a bacalariis sententias alibi legentibus sicut primo a domino petro de saliente 2o ab uno bernardista 3o ab uno cor digno / 4o ab uno augustinensi / unde unus ponebat quod latitudo entium / erat finita Sed antequam respondeatur ad eorum obiecta movetur iuxta teuma talis quaestio / Utrum humana creatura possit ascendere in palmam suae fecunditatis
Quod non
Et arguitur primo quod sic non via sursum erigens non est a creatura erigibilis igitur etc consequentia tenet et antecedens
per cathena auream et per scalam patriarchae iacob et tamen per eam non attingerit futura fecunditatem 2o probatur antecedens per reverendum bacallarium minorem tunc legentem qui tenet quod latitudo etc
Protestationes
Contra positionem Petri de Salliente
Istis praemissis sciendum est quod sunt et alii gradus ascensus in palmam unus est per gradus emptitatis / 2us per gradus capacitatis
Contra positionem Petri Domini
ulterius ego tenui quod in statu innocentiae adam ex creaturarum notitia potuit concludere personas trinitatis cuius oppositum tenuit bacallarius in augustinientibus
Secunda radix positionis Petri Domini
De gradus bonitatis et entitatis
Quod sum speciei humana sunt solum finitae species producibiles
primo ex deductione specierum creabilium in numeros finitos ut patet per ptolomeum qui dicit quod quaelibet species subdividitur corporibus caelestibus et per commentatorem etiam dicentem quod quaelibet species habet in caelo suam ymaginem / et ex hoc multi mali composuerunt ymagines artificiose factas ad machi?dum in divisionibus et furturis et ceteris
Item rabbi moyses in libro de vice iudaeorum dicit quod non est corpus hic inferius planta etc quin habeat suam stellam in caelo a qua regatur et causetur secundum retrogradationes motuum suorum et mutationes et hoc patet per albertum in 2o de generatione Quare patet quod tota latitudo creaturarum reducitur ad causas superiores
De bonitate creature rationalis
Nunc veniendum est ad bonitatem creaturae rationabilis ubi est advertendum quod in creatura rationali multiplex reperitur bonitas
/ prima pure essentialis quae est bonitatis proprie diffusio unde albertus dicit quod bonum est prius ente iuxta platonica sententiam / unde allegat boetium unde si per ymaginationem primum ens esset et non esset bonum entia essent et non essent bona / unde bonitas divina ad ymaginationem videtur habere rationem prioritatis in ipso deo
nam ex infinita bonitate dei consurgit personarum emanatio et per consequens prioritatem videtur habere et in productione creaturarum bonitas infinita videtur primo concurrere ut causa efficiens unde respectu effectus causa finalis habet esse prior in intensive sed bonitas divina est huiusmodi ergo etc
Corollaria
Consequenter infertur quod creatura aliqua est melior quam sit essentia sua sicut patet evidenter de christo secundum humanitatem suam a tamen est finitate emptitatis
Sequitur ulterius quod peccatum tollit aliquam positivam bonitatem in creatura et experimur quod ini?it libertatem gratiae
Sequitur ulterius quod nisi esset naturalis tendentia in deum liberum arbitrium per peccatum anihilaretur patet / quia peccatum totum anihilat et destruit unde apostolus si consummatum fuerit generat mortem / et si naturalis tendentia defficeret creatura nihil esset
Infertur etiam a minimo gradu causalitatis libere est quaedam difformitas quae remanet in creatura
Ex quo patet quod per peccatum homo desinit esse homo secundum quod dicit boetius in libro de consolatione quia desint habere aliquem gradum perfectionis Et sic homo efficitur brutalis
Conferendum cum fratribus
ad sensum tactum in quaestione quam movi supra primum et etiam potest probari nam a fine suo res denominatur bona vel mala modo sic est quod finis est prior intentione licet posterior in prosecutione et hoc est de intentione philosophi 2o phyiscorum / Et istam viam tenet albertus et platonici patet ergo ex concursu causarum / nam activa non potest agere nisi concurrat finalis igitur secundum prioritatem causarum erit effectus et capiet suum esse
Sed contra hoc arguit bacallarius de domo sancti bernardi quaerendo de qua prioritate vel de quo conceptu entis sive boni sed quicquid breviter dicat
Respondeo sibi ad hoc quod dicit quod conceptus entis prius est concedendo sibi sed tamen a parte rei non est distinctio sed prius res non obstante capit suum esse a causa finali quam quam ab activa et hoc in esse entis quia ut dictum finis prior et intentione
Et arguit post idem bacallarius quod ratio entis est communissima Sed sibi respondeo quod hoc non vadit ad mentem / quoniam arguit quod non est distinctio a parte rei et hoc sibi iam concessum est
Consequenter infero contra reverendum bacallarium de quod beatitudo divina non est Nam dicitur quod dona spiritus sancti concurrunt ad hoc sed adhuc totum illud non sufficit nec cum hoc caritas sine divina acceptatione
/ quia deus posset acceptare personam sine istis et per consequens sola dei acceptatio et sic est principale bonum ipsius creaturae circa obiectum
Contra tamen arguit bacallarius de domo sancti bernardi nam si sic sequeretur quod ab aeterno essent aliqui beati
nam quaedam est ab aeterno et talis non iustificat et tamen stante ipsa quis posset peccare sicut patet de multis sanctis ut de petro et paulo etc
Alia est quaedam reputatio qua deus vult esse creaturam rationalem dignam / et secundum quod vult eam esse dignam talis et talis gradus est sibi / modo ista staret alia non existente
/ Respondetur quod est mixta et magis formalis quam obiectalis quia realiter denominat creaturam bonam et ratione huius recipit denominationem concretam
Suppositiones
/ prima igitur suppositio est quod alicuiuslibet speciei convenientia conditionibus suppositibus potest sumi conceptus transcendens dicens perfectionem sumitur Unde quacumque data specie potest sumi conceptus excludens species inferiores
2a suppositio omnis denominatio perfectionis speciei competens superiori competit inferiori et sic est communis
3a suppositio nulli speciei finitae possunt competere infinitae igitur etc et quod hoc sit verum patet manifeste
4a suppositio latitudo entium est infinita sumitur ad talem sensum quod infinite sunt species in genere accidentium
Rationes praefati baccalarii contra mea propositio posita in primo principio
Respondetur quod in nullo et hoc satis est ostensum superius Sed tunc arguit multipliciter sed quidquid arguat negatur
Prima ratio
Secunda ratio
2o dicit ipse bacallarius minorum quod debet ymaginari per lineam perpendicularem vel per modum circuli vel sicut numeri si sicut prima habetur intentionem si alio modo non Breviter respondetur quod secundum numerum Et ad improbationem nam inter quaslibet duorum species sunt infinite non volo hoc dicere sed solum inter aliquas
Tertia ratio
Quarta ratio
Quinta ratio
Et consequenter de materia simplicitatis specierum maximeque de bonitate entis Tenetur quod ens prius habet entitatem bonitatis quam entitatis et habet multas gradus
primus est extrinsecus scilicet divina acceptatio super actualis gratitudo ista quod datur a deo et reputatur ab ipso eligibilis / modo eo ipso consequentia non valet deus vult creatura esse bonam igitur creatura est bona unde potest gratificari absque beatitudine formali Unde nulla videtur repugnantia quod deus immutet creaturam et tamen non acceptet eam et sic primus gradus est posterior ad esse
Alius diffusivus sui ipsius et iste est quodammodo posterior qui respondet adaequate / et sic sunt intrinseci / et est ad primum gradum intensivum et remissibilem
Alius gradus pure essentialis est et comparatur ad esse / unde creatura est bona quidam prioritate naturae
/ unde perfectio specierum magis debet attendi circa finem quam circa activum principium / nam finis habet duplicem habitudinem respectu eius quod producit unde habet actum remissivum et finem directivum vel etc / Unde bonitas ipsius dei est alpha et omega scilicet principium et finis et sic a causa finali producitur in esse et a finali dirigitur in mente Unde albertus allegando aspasium et et maximum dicit quod bonum dicitur a voo boas id est voco vocas unde prius concurrit quam effectiva causa Et allegat apostolum dicentem ea quae non sunt tamquam ea quae sunt Et sic non est multum mirabile quod effectus capiat suum esse sicut causae ordinant
Unum dubium
Restat tamen scire utrum voluntas respectu unius et eiusdem rei potest esse maior vel minor / Sed utrum deus possit concurrere magis in unam quam aliam
et haec sint dicta de principio magistri petri plaoust super 2m sententiarum die sabbati facto ante festum sanctorum fabiani et sebastiani in quibus non feria?mus sed ad studium fuimus Processio die dominica sequente fuit ad sanctum germanum de partis non tamen universitatis sed personarum ville parisiensis et fuit ibidem rex francorum cum ducibus et comitibus et ceteris et fuit dicta processio pro pace tam ecclesiae quam patriae Explicit de gratias Sequitur 3m principium
On this page
Utrum creatura rationalis sic ascendere possit in palmam summae fecunditatis
Contra positionem Petri de Salliente
Contra positionem Petri Domini
Prima radix positionis Petri Domini
Secunda radix positionis Petri Domini
Tertia radix positionis Petri Domini
Quarta radix positionis Petri Domini
De gradus bonitatis et entitatis
Quod sum speciei humana sunt solum finitae species producibiles
Quod bonitas rei sit intensibilis et remissibilis in esse
De bonitate creature rationalis
Conclusiones ex suppositionibus
Rationes praefati baccalarii contra mea propositio posita in primo principio