Table of Contents
Reportatio A Sentences Commentary
Principia
de Fide
de Notitia
de Fruitione
de Trinitate
de Caritate
de Libertate
de Incarnatione
Principium III
Utrum incarnationis mysterium reluceat in natura
Ascendam in palmam et accipiam fructus eius canticorum 2o capitulo Ascendit christus reliquens vestigium caritatis impensae sumens fructum fecunditatis intensae dono succurrens nobis pietatis immensae / christus est igitur vera palma unde micheae 2o statura tua assistentia palmae Trinitatem si quid repa? apprehensionem prima de incarnatione 2a de ipsius flagellatione et passione 3a de virtutam et salutis restauratione sed cessent ista quia nihil plus habeo de hoc principio sed venio ad quaestionis titulum Utrum incarnationis misterium reluceat in natura
Rationes quod sic
/ Et probatur quod sic nam articulus trinitatis relucet in natura igitur et illud consequentia tenet quia misterium trinitatis distantius est quam aliud antecedens patet per apostolum quoniam invisibilia facta sunt visibilia vel conformiter videtur tangere et per consequens possunt relucere in natura
2o spirituale regimen christi quantum ad sacramenta relucet in astrorum dispositione sive consuetudine et temporis praefixione igitur et incarnatio consequentia tenet antecedens est nomen ut dicunt astrologi
3o arguitur auctoritate astrologiarum et primo albumazor in suo introductorio qui omnes sectas reducit in astrorum dispositione et omnes prophetias
primo de saturno dicitur etiam in ovidio de vetula quod significat legem primitivam scilicet iudeorum iupiter paganorum
Ad oppositum
Protestationes
Antequam tamen ulterius procedam protestor primo non intendere fidei contradicere sed quantum pro exercitio sco?co iuvat fieri
Propositio
prima ergo propositio sicut deus est essentialiter finis vim et causa ita et incarnationis est finis licet gratuite ordinationis
prima pars propositionis satis clara nam de deo dicitur ego dicit ipse sum alpha et omega id est principium et finis et primo metaphysicae et duodecimo etiam et probatur ratione sic nam sicut causa 2a in genere causae efficientis non potest esse causa nisi prima praevia ita nec mihi genere causae finalis modo deus est prima causa igitur etc
/ 2a pars propositionis probatur quia in hiis quae non deppendent a natura sufficit persuasio aliqualis / Arguitur tamen sic primo nam inter omnia opera dei maxime est ad extra igitur videtur quod sit medium et mensura omnium / antecedens patet per augustinum dicentem quod in rebus per tempus ortis maxima gratia fuit quod deus fuit sit homo et homo deus unde gratia dei creati sumus augustinus epistola 3a ad innocentiam papam Et paulus gratia dei sum id quod 2o sum etiam quantum ad substantiam Tunc secuntur aliqua correllaria materiae declarativa
Corollaria
/ primum est incarnatio verbi non ordinata fuit primitus propter peccati medelam sed propter bonum vel in bonum simpliciter patet quia consideratio totius ordinationis dei sit sub ratione boni tamquam finis medelae peccatorum
Ex quo sequitur propabilitas oppinionis alexandri de hallis videlicet quod ad finem rerum universitatis factum est incarnationis misterius / Et hoc ut omnis creatura in se vel in suo genere deo iungeretur quod maxime constat factum pro naturae humanae assumptionem / nam homo sentit cum brutis vegetatur cum arboribus ratiocinat cum angelis
Ex quo sequitur 2o probabilitas dicentium quod hoc misterium ad contemplandum honinis felicitatem est factum nam homo per hoc habet beatificationem divinam iuxta naturae suae capacitate quo ad corpus post magnam resurrectionem
3o sequitur etiam probabilitas dicentium hoc misterium esse factum pura singulari et gratuita dei voluntate et dilectione ad humanam naturam nam hanc speciem magis dilexit quapropter lucifer in invidia prorupit et vena mortis nobis infundit unde mors in orbem terrae per ipsum intravit
/ Et omnes istae probabilitates videtur contendere quod si adhuc adam non peccasset adhuc christus carnem humanam sumpsisset / et hoc ad ostendum suam omnipotentiam factum fuisset scilicet ad extra quae inter omnia divinam arguit immensitatem scilicet quod si homo Emanatio vero personarum in trinitate est ab intra
Ulterius sequitur hoc esse factum propter divinum cultum deo exibendum Et haec causa iudicio meo sine aliis sufficeret nam sicut deus est immensae perfectionis ab intra quod non potest cognosci voluit quod cognosceretur ad extra quo ad opera sua et sic dicetur quod propter istud praedictum vel saltim pro ipso sive alio fuisset incarnationis misterium mentum celebrante misterium tota trinitate / unde christus fuit hostia oblata deo patri infinite beata et multa alia et tamen hoc omnia in filio redundabant et totum cultum decuit trinitatem et in hoc consistit tota influentia regiminis ecclesiae
De virgine gloriosa
Ex quibus infertur quod virgo gloriosa ex superna dei ordinatione est propter per quid tota humana redeptio facta est et sic fuit pars tanti misterii ergo habuit finem omnium rerum maxime creaturarum Et sic de ea bonae dicitur "Ad initio et ante saecula creata sum" ymo saecula propter eam facta sunt Unde potest dici quod tota ecclesia sit propter eam
Unde albertus magnus concedit quod christus sit secundum humanitatem sicut sol lucens in firmamento licet non obiective sed tamen active qui radios ubique terrarum infundit et virgo maria sit sicut luna a qua etiam peccatores et maxime pii recipiunt influentiam suae gratiae Unde bernardus in expositione super missus est Non datur influxus gratiae nisi per manus mariae
Ulterius sequitur eius infinitas mobilis scilicet ab initio etc scilicet creationis eius nam deus intendens hoc incarnationis misterium habuit ad hoc respectum / Et sic licite potest dici quod in peccato originali non fuit concepta / nam si adhuc scriptura diceret reverenter glosari deberet
Item coloratur hoc sic nam peccato fuit sanctificatus in utero et purgatus a peccato igitur multo magis mater christi nam templum fuit vivum / homo scientiae vivae et verae sive in acula et nube
Item ex quo virgo gloriosa a veniali culpa fuit praeservata videtur quod fuit sine macula etc sed nihilominus habuit penalitates aliquas sicut frigus fames sitis et talia ymo et christus inquantum homo sed alias intrinsecas non quam sicut habere stininlum carminis ymo a talibus fuit optime praeservata et libera
Ulterius sequitur quod habuit divinum super vires inferiores maius quam adam et plenius quoniam nullam penitus habuit rebellionem et sic non fuit in ea aliquod vicium ad quantumcumque medicum effectum unde statum innocentiae habuit plenarium
Quod caritas animae sit infinita
/ Unde eius caritas fuit infinita Quod non tenet dominus bacallarius petrus de salliente nam dicit quod essentia animae est finia igitur et capacitas naturae humanae erit finita sed tamen ulterius ponit quod deus posset dilatare sed illi modi non sunt compossibiles
patet secundum radicem primam stant capacitas et essentia simul modo deus non potest augere essentiam igitur nec capacitatem et per consequens cum eum
Consequenter infero quod sicut finis est prior causa ita effectus obiective Unde volo dicere et dixi alias quod ratio bonitatis priori est in re quam res sit nam concurrunt ibi duae causae scilicet efficiens et finalis modo finis habet rationem prioris igitur et suus effectus / probatur etiam ex conservatione reducitur ad causam finalem
sicut patet per boetium in libro de consolatione quia procedit sicut per modum circuli nam sortitur conservare antequam sit scilicet ratio sua sortitur Et hoc sanctus thomas de aquino recitat quod bonum sit prius ente Et etiam albertus magnus supra primum ethicorum et dicit quod bonum dicitur a bono quod est vacuo
Nam dicit quidam scilicet augustinus vocasti ea quae non sunt tamquam ea quae sunt / unde alibi ipsi dicit et facta sunt etc Et hoc est contra bacallarium de domo beati bernardi Et resolvit se ad conceptum entis / exclusi tamen hoc sicut alias dixi nihilominus dico sibi quod iuxta sententiam philosophi in primo physicorum si consideremus secundum naturam tunc conceptus boni erit ante conceptum entis Et ergo si eadem essent notiora nobis et nullae ad hoc esset prior
Consequenter infertur contra patrem meum de domo minorum videlicet de concathenatione aurea satis patet quod species se habent sicut numerus cuius contrarium ponit sed tamen talis modus est antiquus de concathenatione sicut omerus posuit scilicet quod sit una confusio / de istis sibi respondi alias nam a tali convenientia potest sumi aliquis conceptus etc
/ concedit hoc et 3es suppositiones quas praemisi in alio principio super 2m et per consequens si concedat videtur sequi propositum nam si quaelibet species competens inferiori competat et superiori
et sic inferretur quod materiae primae competerent Negat tamen suppositionem primam scilicet quod possit huiusmodi species addere aliquam denominationem perfectionis simpliciter
sed sua responsio cum reverentia non videtur satisfacere / nam dico quod a quacumque specie potest sumi conceptus sic et tamen non competet alicui inferiori igitur sequitur quod huiusmodi species addit aliquid denominationis / et sic sequitur propositum Et quod ita sit ipsemet condit sed quod non inferioribus competat patet nam ponam unum agnelum tunc evidenter sequitur quod conceptus communis erit superioribus et non inferioribus ergo a qualibet specie potest sumi sic conceptus competens superioribus et non inferioribus
Item quaelibet species participat essentiam divinam sicut esse vivens etc ergo quaelibet superior participat alio modo quam inferior
Item adhuc fortius arguo et quaero utrum tales species se habeant per modum continui vel numeri si continui sunt infinitae communicabiles si ad modum numerorum habetur propositum
Item fortius probo scilicet quod quaelibet addat perfectionem simpliciter et sit a prima et b super quam tunc hoc complexum a dicit perfectionem simpliciter et sic esse perfectius bruto est perfectius quam sit ipsum brutum et sic de aliis procedendo igitur etc