Table of Contents
Reportatio A Sentences Commentary
Principia
de Fide
de Notitia
de Fruitione
de Trinitate
de Caritate
de Libertate
de Incarnatione
Principium IV
Utrum Christus ascendens in palmam sufficienter pro omnibus viatoribus apprehendit eius fructum
principium supra 4tum sententiarum Ascendam in palmam et apprehendam fructus eius Reverendi patres et magistri post mortem iosue quaerebat populus israel quis ascendet pro nobis ad debellendum hostes nostros scilicet amorreos / sequitur parum post iudas ascendet / iste iudas catulus leonis fortis deffensor scilicet christus resurgens ascendit de transcendente morali ad bethel scilicet montem domini victoria habita contra pesciferum hostem nostrum ducens secum captivitatem nostram nam etiam habetur iosuae 10mo quod iosuas victoria obtenta ascendit in montem dabarim multa alia dicit quae non scripsi / nec etiam in scolis consuetum est talia principia reportare Sed venio ad hoc quod principalius est scilicet ad patrem quam movit ipse bachalarius legens sententias scilicet plaoust curatus de tybervilla natus credo in alta picardia valens clericus et profundus quae talis est Utrum christus ascendens in palma sufficienter pro peccatoribus ascendit in ipsa palma fecunditatis
De efficacia sacramentorum
Unde primitus est advertendum quod circa materiam istam potest congruitas sacramentarum ostendi cum ista sit quod liber christus cuius principium agitur de sacramentis habeat tractare
Et primo dico quod attestatione et fultione miraculorum condam factorum fulcitur nam legimus in cronicis de constantino imperare qui a morbo elephantino sacramento baptismi curatus est et apparuit sibi christus
2o probatur nam quidam episcopus arrianus in contemptum verba sacramenti baptismi inepte proferens aqua disparuit et hoc ysidorus in libro ethicorum et et augustinum in libro de civitate dei primo capitulo 10m guillelmus parisiensis in libro de sacramentis
3o apartio caelorum in christi baptismo spiritus sanctus in specie columbae visus et vox patris audita est hic est filius meus etc Ubi notat guillelmus parisiensis quod ab instanti conceptionis suae christus fuit plensu donis quare sequitur quod hoc non fuit ad eum meliorandum / sed ut nobis sit evidens efficacia sacramentis et quod gratia spiritus sancti in nobis infundatur et per hoc fiamus filii adoptivi dei de aliis mirabilis sacramenti huius satis patet / nam historiae sunt de hoc quasi plene
Suppositiones
Sed descendo ad principale suppositum praemittens talem suppositionem videlicet quod deus est absolute immensus et immensae potentiae / Ex quo sequitur quod eius efficacia transcendit humanam capacitatem
2o sequitur negare hoc sibi posse sine auctoritate vel ratione ad hoc cogente est praesumptio valde magna et fatua
/ Et sic negantes philosophi possibilitatem creationis mundi limites debitae inquisitiones egrediuntur et veritatis nam faciunt fallaciam accidentis quia arguunt quasi conformiter hoc non vidi igitur ita non est sicut rabbi moyses in libro de vice iudaeorum recitat de quod nuttrito immediate post eius na?tem in quadam insula / negabat enim se in utero matris conceptum cuius causa erat quia videbatur sibi in corpore matris non posse vivere quia si avicula vel aliquod talem esset in vete?e suffocaretur / Sic ergo philosophi per fallaciam accidentis conformiter fuerunt decept sic ignoscentes
Corollaria
Ex quo sequitur quod parvitas effectus in prima causa magis est mi?da quam effectus magnitudo patet nam magis proportianatur suae causae et minus sequitur ea / ex quo latitudo vel admiratio nu?mi debet per adventum debet magnitudinis effectus considerari
Ex quo sequitur quod productio effectus ab intra debet esse minus mirabilis quam productio creaturae patet / hoc satis
/ Ex quo sequitur quod incarnatio verbi et situatio scilicet corporis christi sub specie panis non debet esse respectu divinae potentiae mirabilis quoniam difficultas talis respectu huius minor est quansita potentia immens est et hoc quantum ad modum effectus nam quilibet effectus requirit causam absolute immensam / Et hoc intuili contra bacallarium legentem penes augustinienses / videlicet quod deus respectu cuiuscumque effectus deus agit concurrit immense
Obiectio socii
Contra arguit idem bachalarius nam si sic esset omnia ad extra omnia ad extra unica productione producitur et per consequens sortes aeque cito sicut plato produceretur
Sed breviter negatur consequens illatum quia potest deus concurrere in diversos effectus immense concurrere / modo agendo in isto modo non in illo adaequate se habens / et hoc est de conditione suae libertatis divinae quoniam intrinsece se habet quando producit a sicut quando producit b vel quando non producit a vel b
Sed ipse bacallarius arguit 2o sic tantum deus agit effectum quantum est Respondeo sibi quod est ibi petitio principii Sed replicat quod divinum velle tunc superflueret respectu effectus nego consequens et consequentiam et causa est quia non agit secundum aliquem gradum remissum sed immensum vel immense et hoc consurgit ex sua libertate scilicet modo minimum modo magnum
3o arguit si sic esset eodem modo immutabiliter et aeternaliter ageret ad extra quia eadem ratione qua sic ageret eodem modo ad extra
Respondetur quod si agit immutabiliter agit nego tamen quod necessario quia infinite liber est vel nec etiam aeternaliter agit quia talis modus divinae voluntati repugnat sive liberati / sed infinite agere non sibi repugnat / nec alicui conditioni divinae ab intrinsece
quantum est de intrinsece concedit quod deus aeternaliter producit res et negat conclusionem igitur creatura aeternaliter est creata et hoc facit quidam angelicus / nam si ipse intelligat hoc praeter velle divinum creaturam ad extra emenare tunc sequeretur quod semper creaturae emanerent sed hoc negatur sibi sic sumendo si alio modo scilicet quod immutabiliter agat coincidit nobiscum
4o arguit nam sequeretur quod tam infinita actione produceretur a effectus quanta esset in verbo in divinis sed hoc non ergo consequentia tenet et antecedens patet deus in illa actione immense concurrit / et antecedens sed per est articulus bonoiae condempnatus Respondeo quod aequae immense ab intra et ad extra ymmo doctores concesserunt denominatione simplici deum esse productivum et tamen ab intra non esse denominatio simplex / causa 2i est quia non est pra?m consequentiae cuilibet trium personarum nec competit essentiae quia nec aliqua perfectior caret denominatione simplici / Et ad articulum bononiae dicitur quod multos articulos parisiensis condempnamus quos tenent et econtra
Responsio socii ad rationes meas
Ad primam rationem meam
Ad rationes meus ipse bacalarius respondet sic deus uniformiter se habet respectu cuiuslibet effectus igitur immense
negat antecedens et 2o consequentiam Et assignat causam antecedentis primo nam dicit ipse concurrit adiuvando et aliquando non sed potius nocendo
et per consequens non uniformiter dicitur ad hoc quod non evadit rationem quia ponendae essent rationes causalitatum vel limitatio sed hoc praecise tolleret dei immensitatem et absolute et sic esset quaedam compotio aequivalens quare ex partialibus resultaret divina perfectio et per consequens standum est primo
Ad secundam rationem meam
2o arguebam sibi sic / quilibet effectus producitur de non esse ad esse qui est infinite difficultatis ergo secundum concursu infinitae potentiae antecedens concesserunt philosophi et dixerunt quod impossibile est quam tantumque potentiam ex nihilo aliquid producere et illius oppinionis fuit parmenides et anaxagoras et aristoteles dicens ex nihilo nihil fit in primo physicorum posuit enim ipse aristoteles formam de potentia materiae fore eductam
De transubstantione
Consequenter infero quod attenta immensitate potentiae divinae transubstantio panis in corpus christi non est miraculis nec admiranda patet / nam quicumque philosophus concluderet hoc nisi aliud videret unde ambrosius in libro de sacramentis dicit quod ille qui potuit omnia ex nihilo facere non quid potuit illa quae sunt in illa quae non sunt vei?s mutare
Unde advertendum est contra iudaeorum perfidiam et voo?na?tem quod ex suis sic patris invenimus mutationes mirabiles et miraculosas et adhuc mirabiliores quam de transmutatione panis in verum corpus christi primo de uxore loth versa in salis statuam et de virga moysi quae mutata est in serpentem
/ Et ad hoc inducuntur aliqua exempla ut recitat augustinus in libro de civitate dei primo de sociis dyomedis qui post destructionem troye redeuntes in graeciam mutati sunt in aves Et hoc non est intelligendum secundum fictionem poetam sed secundum rem unde subiungit ibidem quod si aliquis graecorum venerit ad ipsas avinculas gratanter eum permitticter si alter non 2o Recitat dictum varronis de quadam maga quae quosdam socios in bestias mutavit Item de quibusdam fluvium transeuntibus in lupos mutant
Propositiones de transubstantione
quarum prima quod non sequitur panis convertitur in corpus christi ergo desinit esse / patet / quoniam de potentia dei absoluta sequeretur quod esset in duobus locis quia debi sacramenti
2o non sequitur panis hic convertitur in corpus christi igitur hic desinit esse panis patet ergo per multiplicationem panis in se quia potest in duobus locis existere
3o bene sequitur panis convertitur in corpus christi igitur mutabilis de similis patet / nam si non esset multipliciter panis desineret esse et corpus christi inciperet esse
5o sequitur quaelibet res creata potest in aliam creatam p converti patet quia divinae potentiae non videtur esse dissonum unde godfridus de fontibus ponit istam et ymaginatur quod naturaliter fieri potest per longum naturae processum sed deus de sua potentia potest aliam supplere sed tamen materia panis non remanet et ideo inpertinens est et non ad propositum de sacramento altaris Item minus stricta est positio quoniam sequeretur quod deus unum angelum posset in alium convertere
Alia propositio quodlibet quod sic in aliud convertitur desinit esset nisi alium de habeat esse vel reformari
alia propositio de termino ad quem quod ad hoc quod panis convertatur in corpus christi non sequitur cum incipiat quia sequeretur quod realiter praesisteret / et si non stat quod vi conversionis incipit esse ibi deinde arguitur si non existeret in caelo realiter inciperet esse novo ex eo quod est terminus ad quem positus ex quo patet quod nulla res mundi potest in deum converti quia deo repugnat
Dubium: quid denotatur quando dicitur 'hoc corpus meum'
Ad aliud tamen venio movendo unum dubium videlicet quid demonstratur per li hoc quando dicitur hoc est corpus meum
Alia via est quod li hoc realiter demonstrat verum corpus christi Et quando dicitur quod sequeretur tunc quod esset verum corpus ante verborum prolationem et sic non in digebat verbis ad consecutionem negatur hoc ymmo dico quod propositio vocalis verificatur ipsa prolata in instanti suae prolationis de illo pro quo terminis sumitur ad significandum et datur instans primum non esse panis et instans terminans prolationem verborum
Sed contra arguitur sic nam si sic staret esse corpus christi et tamen nullus ipsum consecrasset consequens videtur falsum et consequentia patet quia ponamus quod minister scilicet sacerdos subito moriatur in instans prolationis verborum vel primi vocabuli tunc corpus christi ibi non est nec ante etiam erat igitur
Ad hoc respondetur per unam distinctionem nam prolato potest accipi pro una dispositione praevia transmutationis et sic consecrat antequam dicat verba vel saltim disponit ad hoc / sicut patet in naturalibus de quantitate agente in aliam nam ibi fit alteratio per agentem quantitatem alte?do ad quam alterationem effectus sequitur intentus sed si sequatur actualis aliud esset quia transmutatum non requirit actionem pro illo quod non habet esse
Conclusiones de acceptatio contra socium
Consequenter infero quod deus omnes effectus uniformiter se habendo nec noviter producendo ad extra potest creatura gratifficare absque effectus productione / Et hoc est contra bacallarium de deom sancti bernardi nam dici alias quod ratio boni est prius ente / et illius oppinionis fuit boetius plato et albertus magnus
Cuius ymaginatio mea circa hoc consurgit ex causa finali / nam sicut visum fuit / finis prior est in intentione / licet sit ultimus in prosecutione quia movet efficientem in effectum producendum ex quo rationem prioritatis primo capit De acceptatione autem divina de qua negat quod sufficiat pro se
primo de parvulis non loquentibus baptizatis qui quidam sunt doe grati et tamen non utuntur ratione igitur ex divina et sola acceptatione provenit hoc
2o capiamus totam latitudinem communitatis deus potest illam absolute supplere / sicut respectu actus meritorii potest dignificare
Item deus ipse confitetur quod totum consistit in divina acceptatione Et confirmatur quia actus meritorius non sufficit ex concursu doni creati igitur ab alio recipit scilicet a dono increato
Item omnes actus creati et habitus possent stare cum in grato et tamen deus non eum acceptabit igitur illa non sunt formalis dignitas
Item formalis beatitudo quantum ad secutatem staret cum aliqua indignitate et ergo si stet creaturam sic non acceptare in dei acceptatione videtur stare et stat in hoc quod vult ipsam dignam et eo ipso digna est et hoc sine done creato
Sed tamen contra hoc arguit bacallarius sic / nam dicit ipse quod eo concesseram quod est in beatitudine principalior pars
tunc contra dicit quia sequeretur quod quis acceptatur in via sed breviter dico quidquid dicit quod ibi non est similitudo quoniam alterius gradus est in uno et alterius in alio
2o dico nam beatificum connotat alios actus quam alia ex quo sequeretur quod intellectus non est beatificabilis
Item tota visio christi posset remanere et tamen non remanaret beatifica visio ea quod posset deus non acceptare creaturam
Sed difficultas stat alia quam ipse non tangit utrum staret aliquem statum qui realiter esset dignior statu beatitudinis de quo pro praesenti causa brevitatis non discutio quia difficilis est de hoc speculatio
2a ratio est ista de acceptatione non distinguitur ipsa acceptatio a praedestinatione igitur quilibet acceptatus esset in gratia Breviter negatur hoc et probatur quia stat ipse est praedestinatus ergo deo carus sed non stat iste est acceptatus ergo deus carus vel in gratia Sed quaerit a quo modo denominatur creatura grata dico quod non oportet quod influat sed sufficit quod deus sic velit eam esse bonam nec requiritur alia habitudo
Conclusiones de anima christi contra alius socius
Est alia ratio bacalarii de dono minorum unde dicit quod anima christi est perfectior et essentialiter angelo
Sed hoc est contra sacram scripturam unde in psalmo / "minuisti eum pauleus ab angelis" etc quod intelligitur de essentiali perfectione nam dicitur ex alio quod angelus est persona et anima christi non potest esse persona quare sequitur ergo quod angelus perfectior est anima christi et pro praesenti nihil plus potest dici et ideo ad hoc vobis sufficiat deum mei
et sic finis 4ti principii sumitur 4tum librum sententiarum factum et compilatum a magistro petro plaoust bacallario legentem parisius in serbona valentissimo philosopho ac theologo die iovis XIIma mensis iunii anno domini millegesimo CCCmum nonagesimo 4to anno quo tractatum fuit de pace quam nobis et spirituale finaliter concedat qui sine fine vivit et regnat dens pro cuncta saeculorum saecula amen
De mirabili situatione corporis christi in sacramenti
Restat aliqua dicere de sacramento altaris quia non potuit materia satis aperiri in praecedentibus ideo promissum fuit hic tractari quare post principium 4ti sententiarum ponitur quia in ipso principio de transubstantione panis in verum corpus christi mentio efficitur primo dicitur quod miraculose coexistit ibidem
Ex quo sequitur non esse necessariam hoc reducere ad aliquem naturalem modum / quia supernaturalis est talis modus transubstantionis a nobis non captibilis tum quia fides non obligat nos nisi quod sit in hostia et in qualibet eius parte cum quia non est modus docibilis / Ex quo diceretur quod doctores plus de materia loquentes quam oporteat vel longum processum super materia facientes plus materiam obscurat quam aperiat et sic metas artis obligatoriae fidei transcendunt dando plures rationes quam materiae requiratur unde negaverunt aliqui doctores theologi sicut sicut sanctus thomas de aquino videlicet quod unum corpus possit esse dimentionatum diversis locis et hoc quia consequens plus po?ret quam antecedens
Nihil teste scriptura dicente "Qui elucidant me vitam aeternam habebunt" potest dici quod doctores multa dixerunt ad evit?dum malignorum haeresum et scismarum errorem quapropter materiam elucidabant clarius quam poterant sic ut viderentur replicationes utriusque partis et hoc non dissonat fidei ymmo corroborat ipsam
Viae ad exercitationem intellectus in hac materia
Prima via
Unde aegidius de roma sequens ymaginationem sancti thomae ad dandum modum corporis christi tria ponit / primum videlicet quod vi transmutaitonis panis in corpus christi sola substantia corporis christi inciperet ibi esse unde est praecise deus ad quem transivit unde quaelibet substantia illa quantum est de se divisibilis est ut dicit / 2o dicit quod omnia alia accidentia sive materialia sive spirituali et anima sunt ibi contenter praecise vi transmutationis Et ex consequenti quod quantitas non est ibi nec consistuit substantiam ideo non habet ibi suam proprietatem intrinsecam respectu corporis christi Et etiam ex consequenti ymaginatur quod substantia corporis christi habet modum indivisibilem rei qua ymaginatione data valde facile salvaretur quod corpus christi sit sub qualibet particula ipsius hostiae
Secunda via
Alius modus dividi sive via manuductiva est okan adae unde praesupponit duo quibus percipitur modus quomodo corpus christi est in transubstantione panis
Unde primum est quod deus est totus in diversis locis et totus in toto patet hoc manifeste de nostra anima nam ipsa est tota in toto et tota in qualibet parte corporis nostri et ita de angelo et intelligentia et hoc non repugnat deo theologorum nec philosophorum ymmo aristoteles hoc ponit in libro de anima igitur a fortiori erit de corpore christi
probatur ex scriptura sacra qui utero virginali clauso christus ortus est et sic in eodem situ praecise et adaequate erat duo corollaria
Idem potest argui etiam de ingressu ad discipulos suos ianuis clausis igitur de divina potentia nulla est repugnantia in hoc
Idem potest dici de multis aliis sicut patet in multis unde considerando duo apud theologum facile de corpore christi considerare quo ad panis transubstantionem nam per primam suppositionem unum potest esse in diversis sitibus igitur in qualibet partem hostiae potest esse in diversis sitibus et econtra quia totum est in toto et totum in qualibet parte igitur non sibi repugnat in diversis sitibus totum situari nec cuilibet eius parti
Tertia via
3a via ponendo quod ibi non sit aliqua magnitudo vel quantitas continua licet enim sit in se realiter continua dei cum ratione sit ponere partem post partem quantum ad situm nihilominus in corpore christi transmutatur sine quantitate continua quam habet in caelo Et hoc sit propter formalem repugnantiam ad talem situm Et si dicatur contra tunc sequeretur si ita esset quod non esset vere organizatum etc
Respondetur quod quantitas non est de integritate organizationis quia magis consistit in alio quam in extensiva quantitate ymmo remanent perfectiones omnes nobiliores ipsa
Aliter tamen potest responderi quantum ad figuram quod est figura aequivalenter sicut patet de specie sensibili quae ponitur esse subiective in anima indivisibili sine quantitate et tamen habet modum proportionalem sui esse saltim in repraesentando Ita in corpore christi diceretur diceretur aequivalenter licet reduceretur ad esse punctuale respectu partium obiecti Et sic esset una similitudo repraesentandi corpus christi sicut ydolum rei intense habet modum sui obiecti / vel sicut esset de ymagine in speculo nam res obiecta speculo causabit ymaginem quae quidem maiore erit speculo et videbitur ipsa res ob proportionalis ad obiecti quantitatem repraesenti per ipsum sic in proposito fortiori ratione / Et ista est bona manuductio concipiendi corpus christi in hostia sed tamen corpus est indivisible quare non est praecise significando licet sit quaedam maniductio
Quarta via
4a via generaliter corpus christi non determinat sibi tantam vel tantam quantitatem sine sui deperditione dato corpore pedali illud potest diminui ad sub duplum et ad triplum unde ponamus per casum quod sub duplicetur spatium in quo corpus christi sit et sic infinitum isto dato erit unica quantitas et tamen replebit locum ut prius et hoc est quia totum est in toto et totum in qualibet sui parte
Quinta via
Alia via scilicet 5a quod quantitas est totalis causa coexistentiae rerum correspondit partem ad partem et sic totum ad totum propter cuius repugnantia sola quantitas est causa extrinsece coexistentiae ergo sublato eius effectu incipiet esse praesens in quo erat praesens scilicet in situ Et sic vel tollitur realis quantas vel ipsa sit sumus effectus vel correspondentia erit alia
Sexta via
6a via quae supponit quod quantitas continua respectu substantiae quantitate habet duplicem habitudinem ad effectum unam intrinsecam et inseparabile quae est ordinatio inter se et positio extra se invicem et hoc non est nisi continuatio partium secundum debitum ordinem 2a est respectu situs extrinsecus qua quantitas continua extendit ad situm vel locum extrinsecum et non solum ad comparationem rerum inter se sed ad situm extrinsecum et istae sunt adinvicem separabiles habitudines / quando prima est intrinseca 2a vero extrinseca prima est in quantitate sine 2a / Sed stat quod corpus christi habeat partem absque respectu extrinseci situs Ex quibus omnibus praedictis dependet totam huius materiae difficultas
Propositiones
Prima propositio
aliqua substantia est intrinsece indivisibilis et punctalis quae potest alicui magno situi extrinseco coexistere / patet de anima nostra nam cum sit indivisibilis occupat tamen totum corpus humanum et hoc purus philosophus naturalis concedit et similiter de intelligentia in orbe suo quo habito et ymaginato habemus de corpore christi / et viceversa de re magna potest dici quod potest minimum locum occupare non tamen commensurative sed coexistive quia de anima esset impossibile et istud exemplum satis est materiae manuductiva ad materiae corporis christi declarationem
Similiter sic ponitur de esse durativo respectu intrinsece durationis nam sicut non repugnat animae hoc / non repugnat de productione indivisibili quod coexistat divisibili unde productio posset fieri in tempore sicut de angelo et tamen uni toti horae coexisteret nec plus repugnat quo dato habetur quod aliqua productio successiva correspondet indivisibili productivi secundum se et quodlibet sui sed tamen non commensurative quia non ad mensuram extensivam divisibilis Isto fundamento habito dicitur quod corpus christi potest habere talem habitudinem quod coexistat in isto sicut et in illo et tamen respectu cuiuslibet partis hostiae coexistit secundum se totum sicut iam dictum est de anima indivisibili nec est maior difficultas convertando casum Et sic per praedicta habebitur quod erit res quanta et tamen non respectu alterius extensa et res habens primum gradum ubicumque ponitur est in quolibet puncto illius situs Et sic removendo coexistentiam ab hoc facile potest ymaginari de corpore christi quia quantitas non habet effectum ymmo a 2o suspenditur sicut patet de quantitate christi in cruce quae in ipso sacramento suspenditur et hoc supernaturaliter et miraculose
Secunda Propositio
2a propositio licet totum corpus christi ad quamlibet suarum partium habeat habitudinem aliqualem excludentem extrinsecam cum hoc stat quod habeat utramque
patet quia totum corpus christi est totum cum quolibet puncto et quo ad hoc non habet habitudinem extentionis ad illam quia non posset coextensive coexistere extendi sed commensurative et circumdative a capite usque ad pedes et sic habet utramque habitudinem et habet aliam quae excludit habitudinem coextensionis
Quinta propositio
Ex quo sequeretur quod si in loco tali corpus christi situaretur posset ire mille leucas vel per mille milia annorum quia stat magis intentionem mensurative sine hoc quod habeat commensurationem ad species Et sic possunt fieri mutationes et ambulationes sic quod nonquam describeretur totum spatium
Sed contra hoc arguitur sic nam si sic esset hoc esset contra principia et tunc si sic dato grano milii totus mundus posset in numero ymmo superficies grani milii circumdaret totum mundum / tunc sit ita in particulari quod centrum mundi sit in centro grani milii remanente mundo in quantitate sua tunc a grano ad circumferentiam ducatur linea recta peto utrum linea secabit superficiem ultimae sperae vel non
/ si non tunc erunt aequales si in ea ultima spera erit minor grano milii Conformiter diceretur de corpore christi sumendo unam lineam ad verticem corporis christi ad pedes argueretur sicut dictum est
Item sequeretur quod lineae paralellae distarent ab invicem quod non est dicendum et quod concurrerent in eodem punctus modo hoc non ergo etc
Notabilia circa viam ultimo tractam
Primum notandum
Consequenter circa viam ultimo tactam est advertendum quod experientia utriusque habitudinis simul scilicet quantitatis et deffectus experientiae unius habitudinis sine alia sunt causa difficultatis in hac materia quia quaelibet quantitas continua talem habet habitudinem ad aliam vel nata est habere quod correspondet sibi secundum varias suas partes nam quaelibet de se est localis Ita quod quaelibet pars loci correspondet locato et plures eidem et nonquam una pars resilit Et hoc contingit quia bis ymaginativa semper contulit se ad modum consuetum et solitum
Secundum notandum
2o advertendum est conformiter quod contentum esse maius continuitate secundum communem modum concipiendi est impossibile retorta prima habitudine patet nam quod octava spera remanente sua quantitate tam extrinseca quam intrinseca collocaretur in grano milii et hoc est impossibile retenta prima habitudine quia contra communem animi conceptionem
Tertium notandum
Quapropter advertendum ulterius quod vis ymaginativa licet cum difficultate debet abstrahere a seipsa istas duas habitudines ut de ratione int? quantitatis continue sit suum totum extendere / et partes etiam suum situm continuare Deinde stante habitudine tollatur habitudo coextentionis et commensurationis ipsius quanti ad aliud extrinsecum licet sit difficile / oportet tamen ad praesentem materiam concipiendam / ut ita fiat nam 2a habitudine circumscripta et concepta prima aeque facile est concipere quod aliquod quantum continuatur sub puncto indivisibili secundum quod a sibi aequali contineatur Eo quod relatum ab contentum non refertur ut commensurative sit sed sicut quantum ad indivisibile ut corpus ad animam et tamen continetur ab ea tamquam a coextenso vel commensurative quia anima non est commensurabilis sed ideo per vim ymaginativam sic abstrahendo potest sumi satis ymaginatio corporis christi ymo et quodlibet corpus magnum et infinitum sub grano milii potest contineri supernaturaliter tamen
Quartum notandum
3o advertendum est quod stat idem quantum et eandem quantitatem habere ambas habitudines et eadem habere unicam respectu alterius habitudines ad idem relatum pate thoc de partibus corporis christi respectu invicem quae realiter habent utramque habitudinem inter se nam cerebrum a sua communicante realiter dimentionaliter et commensurative continuatur et habet quantitatem commensurativam et sicut habet utramque habitudinem quaelibet etiam pars refertur ad aliam secundum habitudinem primam praecise alia relatione quam sub prima patet hoc nam quaelibet pars est cum qualibet et quantum ad hoc referuntur partes inter se patet etiam quia est corpus christi est totum in toto etc Clarius tamen potest exemplificari nam ponamus quod in aliquo loco corpus christi et sit locus cicrcumdans ita quod ille locus cum speciebus contineatur tunc habet utramque habitudinem ad suum situm quia suae partes correspondet speciebus et tamen idem locus relatus ad species non habet latitudinem relati ad species
Quintum notandum
4o advertendum est quod licet species quaelibet pars corporis christi secundum unum modum referendi ad aliam quamlibet habitudine habeat modum non coexistensivum nulla tamen pars in eodem puncto replicatur Unde licet in quolibet puncto sit pars relata ad suum totum et sit ibidem ut non coextensa non propter hoc ponendum est quod in eodem puncto replicetur patet quia unica positione salvatur absque sui replicatione in eodem puncto adaequate
Ex quo sequitur non esse necessariam eundem calorem in sub duplo situ esse in duplo intentiorem unde si esset aliqua quantitas sic posita in situ non oportet quod fieret intensior nec sic in infinitum quia huiusmodi replicatio non est unio quae dici debeat intensiva Ex quo salvatur quod quantitas pedalis potest redire ad punctale esse absque sui intentione ex modo habitudinis partium inter se Et ad idem esse poterit reduci quod erit infinite habitudinis rationum partium alicui coniung?arum
Ex quo sequitur non esse necessariam subduplationem quantitatis alicuius formae esse subduplationem intentionis eius
Sequitur ulterius animam non replicari ex eo quod maius corpus informet vel minus sicut aliqui ymaginantur ut quod anima vel angelus determinent situm unde si cum maiori vel minori oportet replicationem esse ut dicunt et si possibile sit dicitur quod non tamen est necessariam nam sicut deus infinitam rem in diversis ponere potest ita in eodem situ adaequate priora
Difficultates
prima est de actione et passione possibili fieri sub sacramento altaris an posset agere et pati corporaliter
unde circa hoc est okan pro parte affirmativa nam dicit quod praesentia agentis secundum se non minuit eius vigorem ymmo potius auget ergo corpus christi quantum est de se posset agere ita sicut si commensurative esset et per consequens visum corporalem immutative irra?te diando sed deus ut non ostendatur fidei experientia et secretum non vult sic concurrere ad huiusmodi actiones et passiones quia fides nostra non haberet meritum ex eo quod humana ratio praeberet in hoc experimentum / ideo non sic efficitur haec okan // Ex quo infert maius esse miraculum quam si videretur ad oculum patet per acutoritatem immediate praecedentem
Alia tamen est positio doctoris subtilis huic contraria quae talis est quod supponentis quod agens corporale agit per contactum et per applicationem coexistensivam vel ad passum vel ad medium per quod agit et quia corpus christi non sic se habet ad species sibi immediatas vel ad medium ideo non agit corporaliter nec actionem potest recipere ab agente naturali Quantum est de actionibus spiritualibus ponit quod omnem actionem quam haberet angelus vel habere potest habet et anima nam ipsa anima in corpore glorificato non indiget organo corporeo ad suas operationes exercendas sed libere utitur sicut angelus a materia separatus
Quicquid sit tamen de hoc / dicitur quod nec sic neque sic cogimur respondere pro nunc Tamen oppinionem scoti reputo probabiliorem et sufficientem
Consequenter restat dubium de motu locali corporis christi an a crreatura possit moveri localiter
Et breviter tenet scotus a sola divina potentia movetur localiter in ipso sacramento et non ab humana Cuius ymaginatio est quia concedit quod ad motum specierum movetur scilicet virtute divina hoc ille doctor subtilis Exemplum enim ponit de lapide a sorte lelvato et quod angelus moveatur lapidem voluntarie ad motum lapidem sortes tamen sic movendo non moveret angelum quo stante nihil ageret in angelum
Sic ymaginatur iste doctor quod a sacerdote corpus christi non movetur sed species tantum deus autem se solo vult ipsum moveri
Et istam viam reputo probabilem ex eo quod nullam est necessitas specierum ad corpus sicut de angelo respectu ad sortem ut iam allegatum est Sed tamen circa hoc datur instantia videlicet quod non semper ad motum specierum sequitur motus corporis christi nam sit ita quod species scilicet circa centrum proprium revolvatur et sit uniformis circularis et non participet alium modum figurae nec etiam alium motum movendo tunc est in eodem situ adaequate / quia aliqua pars non incipit esse in alio situ quia totum est in eodem situ in quo hostia revolvitur quapropter clare conluditur quod secundum quamlibet sui partem non mutatur
Breviter respondetur quod in hoc casu conclusio concedendi potest stante ordinatione die iam facta sic quod species moveantur et non corpus et hoc in motu circulari et quod hostia sit rotunda non determinans aliam fi?am et uniformis quia aliter argumentum non haberet efficaciam
Consequenter circa species ponitur per modum regulae talis propositios quod de actione et passione earum quod quantum ad agere et pati fiunt effectus ac si esset vere panis et ita de sanguine christi et ex eo fit idem quantum ad operationes naturales et causa est divina ordinatio / Et si non sic fides nostra quam in hoc habemus ad experientiam pateret quod si sic non haberet meritum Et ideo divina providentia sic voluit aenigmatice quod fidem haberemus et non per experientiam
/ Ex quo sequitur quod ignis ad hostiam applicatus naturaliter producit colorem et tamen huiusmodi calor est supernaturalis et miraculosus Ubi sit advertendum quod ad producendum aliquem effectum ubi patres causae requiruntur stat unam naturaliter concurrere et aliam non sed deus miraculose suplet eius vicem / et tamen respectu alicuius effectus sui erit naturalis Et sic quo ad hoc suppletur materialis influxus
Sequitur ulterius quod homo aequaliter nuctriretur ex hostiis consecratis sicut non consecratis et ex anguine conformiter suo modo sicut de unio inebriatur patet quoniam nisi sic reservaretur fidei sacramentum modo deus aenigmatice sacramentum ipsum constituit ac si esset verus panis et verum vivum ut maius meritum conferret credentibus
Est tamen advertendum quod magister guillelmus parisiensis dicit contrarium ponens exemplum de quodam sacerdote guloso non tenens sacramentum corporis christi in tantam reverentiam sicut debuisset posuit vinum in magna quantitate et de pane etiam propter suam satietatem et non refectionem spiritualem unde paucis diebus deffectit et mortuus fuit
Respondet idem quod hoc dupliciter potest intelligi uno modo quia replet unde notat quod fames provenit ex carentia et vacuitate cibi requisiti stoico per cuius appositionem cessat / et sic est saties Et concedit quod sic tollunt famen Sed si capiatur nuttritionutritio quod conditione in carnis argumentationem negat breviter hoc quia tunc sequeretur quod non concluderetur disperitas panis materialis et corporis christi
Sequitur ulterius quod non est inconveniens hostiam consecratam putrefieri per nimiam temporis reservationem patet per experientia nam alteratur sicut hostia non consecrata et in integritate sui permaneret et per generis humanai providentia propter rationem iam tactam
Ulterius ymaginandum de directo quod sicut panis materialis potest alterari et ad alterius formae successionem disponi ita est de corpore christi videlicet / quod species alterabuntur et non tamen v corpus christi sed deus resumit materiam praeiacentem in illo eodem instanti in quo alteratur recreando materiam panis in qua ponit subiective quantitatis et in illo eodem instanti cessat corpus christi esse et tunc accidentia inducta ponuntur in materia sub qua tunc corpus christi desinit esse et sic de unio quo ad hoc scilicet de speciebus ipsius sanguinis
Ex quo infertur quod derisio tanti sacramenti procedit ex ignorantia et fatuitate ignorantiae deridentium / patet quia omnia concurrentia in illo sunt ex immensa et divina institutione ordinata quae quidam humanam capacitatem transcendunt
Ex quo patet quod averroys prius irrisorio modo fidem nostram intellexerit esse blaphemiam iudicaverit quam misterium eius intellexerit dicens christianos comedere deum suum / et similia mures Faciens in hoc fallaciam consequentis ac si diceret sic non hoc vidi ergo non po sic est / licet tamen ipse fuisset optimus clericus in hoc fuit deceptus
On this page
Utrum Christus ascendens in palmam sufficienter pro omnibus viatoribus apprehendit eius fructum
Responsio socii ad rationes meas
Propositiones de transubstantione
Dubium: quid denotatur quando dicitur 'hoc corpus meum'
Conclusiones de acceptatio contra socium
Conclusiones de anima christi contra alius socius
De mirabili situatione corporis christi in sacramenti