Articulus 10
Articulus 10
An Christus, quatenus homo, sit persona: item an Christus, quatenus homo, sit ubique
Tfirmativam quaestionis partem R probare videntur haec argumenta. I. Sicut omnes singulares Boves, Equi, Leones, &c. sunt supposita irrationaliar ita etiam omnes singulares homines sunt, supposita rationalia, seu. personae: ErgoCHRI STNS, qua est singularis homo, est persona. 2. Omnis singularis substantia completa, & concreto nomine significata, est suppositum, ut docent omnes Metaphysici, at CHRTSTVS, quatenus est singularis homo, est talis: ergo est suppositum: omne autem suppositum rationale est persona. 2. Homo singularis differt a singulari sua essentia, ut suppositum a natura in supposito existentes: ergo CHRISTVS, quatenus est homo singularis, est suppositum, & proinde persona.
2. Deinde si CRRISTVS, quatenus est homo, sit persona, ut iam probatum est, vel est persona immensa, & ubique existens, vel est persona finita, & certo loco comprehensa: posterius admitti non potest, quia sic in CHRISTO duae essent personae, una finita, altera infinitas ergo dicendum est prius, videlicet CHRISTVM, quatenus est homo, esse personam immensam, in omni loco, & extra omnem locum existentem: & proinde non solum fatendum est, illam propositionem, CHRISTVS homo est ubique, esse veram, sed etiam illam, CHRISTVS, quatenus homo, est ubique.
S. Vt huic quaestioni satisfiat, dico primo, ambiguam, & proinde distinguendam esse illam propositionem, CHRISTVS, quatenus est hic homo, est pensonas nam ut. loquitur Suarex, in tertiam partem D. Thomae, Tom.I. quaest. To. art.II. illa particula quatenus, vel reduplicat suppositum, vel reduplicat naturam: h.e. vel hic est eius sensus, Christus ratione naturae humanae ab eo assumptae est persona, & sic propositio est aperte falsa, nam Christus neque habet a sua humanitate quod sit persona simpliciter, neque ab ea habet novam aliquam subsistentiam, aut personalitatem, sic enim in eo duplex esset hypostasis, neque verum est, dicere, humanitatem ab eo assumptam, suam propriam subsistentiam, aut personalitatem habere, quia ea alteri inexistit, & non subsistit: Idcirco negandum est Christum ratione naturae suae humanae esse personant: vel hic est esus sensus, Christus, quatenus est suppositum humanam naturam incidens, est persona, & sic propositio est verissima, ut probant tria illa argumenta in simine articuli posita, illud enim suppositum, in quo est humanitas, est persona.
AAlii brevius respondent, Christum, quatelnus est hic homo, duo includere, videlicet subsistentiam divinam, & naturam humanam: & dicunt, Christum, quatenus est homo, esse personam respectu subsistentiae divinae quam materialiter includit, non vero respectu naturae humanae assumptae, quam magis formaliter & directe importat illa vox, hic homo. s Dico secundo, illum modum loquendi, Christus, quatenus homo est, est persona, fugiendum esse. I. Quia Nestoniano dogmati, quo duae personae Christo tribuuntur, favere videtur. 2. Quia reduplicatio proprie accepta importat proptiam rationem, vel causam cur attributum insit subiecto: certum autem est, rationem, secundum quam personalitas Chiisto competit, non esse in natura humana, & proinde Christum non satis commode dici personam, quatenus est hic homo. S. Quia Theologi, dum disserunt de Christo, & utuntur illis reduplicationibus, quatenus Deus, quatenus homo, aut quatenus hic homo, non :espiciunt Christi subsistentiam personalem, sed naturam : designant enim naturam, secundum quam haec, vel illa attributa, Christo conveniunt: at personalitas non comperit Christo, secundum naturam humanam, ideoque insolens est illa locutio, Christus, quatenus est hic homo, est persona.
& Quod ad alteram partem argumenti attinet, respondendum est ut supra, Christum, quatenus est hic homo, duo includere, videlicet subsistentiam divinam, & naturam humanam ei superadditam : respectu subsistentiae divinae, quam materiali quadam ratione includit, dici potest Christus, quatenus est hic homo, esse persona immensa, & nullo loco definita: respectu naturae humanae quam magis formaliter & directe importat illa vox, hic homo, tecte negatur, CHRISTVM, quatenus est hic homo, esse personam, immensam, & ubique existentem: idque quia eius natura humana habet suum particulare ubi, & certo loco comprehenditur.
9. Caeterum licent illa propositio aliquo sensu vera sit, ut iam dictum est: quia tamen vbiquitariorum exrorem redolet, quia item sensus quem verba istius propositionis evidentius prae se ferunt, est absurdus, videlicet quod CHRSVS ratione naturae humanae sit immensuss seu quod eus humanitas immensa sit, ideo reficienda est, & sedulo cavenda.
On this page