Table of Contents
Philosophia theologiae ancillans
Exercitatio 1
Articulus 1 : Affertur prima divisio Entis realis, et ostenditur solum Deum esse Ens necessarium.
Articulus 3 : Affertur tertia divisio Entis realis, et explicatur quomodo Deus sit actus purus.
Articulus 4 : Affertur quarta divisio Entis realis, quae est petita a modis existendi.
Articulus 6 : An in creaturis suppositum, et singularus eius natura, re differant.
Articulus 10 : An Christus, quatenus homo, sit persona: item an Christus, quatenus homo, sit ubique
Articulus 11 : An Vbiquitariorum argumenta ab unione personali petita, sint valida.
Exercitatio 2
Articulus 1 : De formarum materialium, et immaterialium diversitate.
Articulus 3 : An anima rationalis sit ex traduce
Articulus 4 : An, et quomodo homo vere generare hominem dicatur
Articulus 6 : An praecedens doctrina tollat peccati originalis propagationem.
Articulus 8 : Proponuntur et solvuntur aliquot quaestiones, de propagatione peccati originalis.
Articulus 11 : Considerantur duae aliae sententiae de traductione peccati
Articulus 13 : Refellitur quarta sententia, quae est Balthasaris Meisneri
Articulus 14 : Confutatur quinta sententia, quae est Timothei Brighti Cantabrigiensis
Exercitatio 3
Articulus 1 : De firmitate, certitudine, et evidentia assensuum mentis nostrae.
Articulus 2 : Quomodo inter se differant, scire, credere et opinari.
Articulus 3 : An fides semper sit τῶν ζsολετομενῶν
Articulus 4 : An fides possit esse simul cum scientia de eadem propositione, et in eodem intellectu.
Articulus 6 : De triplici lumine, videlicet naturae, fidei, seu gratiae, et gloriae.
Articulus 7 : An detur in viatoribus lumen aliquod clarius fidei lumine.
Articulus 10 : An fides actualis aut habitualis infantibus insit, aut inesse possit.
Articulus 11 : An in Daemonibus sit fides
Articulus 14 : An obiectum fidei possit esse falsum
Articulus 17 : An notitia sit actus ab habitu fidei elicitus.
Articulus 18 : An fiducia sit actus fidei.
Articulus 19 : An fiducia sit actus intellectus, et quomodo differat ab assensu.
Articulus 21 : An et quatenus fides ad voluntatem per¬ tineat.
Articulus 22 : Utrum Charitas sit forma Fidei.
Articulus 23 : An Religio sit virtus Theologica a Fide distincta.s
Articulus 27 : Theologiam esse similem omnibus habitibus Aristotelicis, praecipue pero Prudentiae.
Articulus 28 : vtrum Theologia sit disciplina speculativa, an practica,
Articulus 30 : An vera et proprie dicta Theologia possit esse in homine impio, seu non renato
Articulus 11
An Vbiquitariorum argumenta ab unione personali petita, sint valida.RIMA obiectio eorum, qui humaA nae CHRISTI naturae, immensitatem quandam affingunt, sic proponi, solet, Quicquid personaliter counctum est cum toto Nvo, illud existit ubicunque existito Aοο&ν¬ at natura humand CHRISTI est talis: Ergo. Respondetur, propositionem esse aperte falsam: nam ex personali unione duarum naturarum in. CHRISTO, non magis sequitur, ahumanitatem esse ubicunque est Deitas, quam ex unione substantiali animae nostrae cum materia capitis, sequitur capitis materiam esse ubicunque est aninia, h.e. esse in pede, quia anima est in pede. Dico eam esse substantialiter conunctam toti animae, quia est in toto corpore, & tota in qualibet eius parte. Si igitur bene & acutem argumentantur Vbiquistae, cum talem svllogismum exstruunt, bona & efficax erit haec argumentatio, Quod substantialiter est counctum toti animae, illud existit ubicunque existit anima: at materia capitis est substantialiter coniuncta toti animae: Ergo est ubicunque est anima: anima autem: est in materia pedis: Ergo etiam, materia capitis est in materia pedis.
2. Secunda ob. Vnio duarum naturarum in CHRISTO facta est, δδεῶρενως, κα δωπάντως: Ergo non existit earum vna, nisi ubi existit altera: i.e. in omnibus locis coexistunt. Resp. adverbia inseparaliliter & indistanter, cum adhibentur ad explicandum modum, quo uniuntur duae naturae in persona rs Aoα, duplicem usum habere: primo enim adhibentur, ad refellendum Nestorij errorem, qui has naturas non tantum distinxit, sed divisit & separavit, utrique naturae suam propriam hypostasim affingens, ideoque illas non coniunxit in unam hypostasin. Secundo ut sciamus istam unionem esse indissolubilem, & has naturas, postquam semel coniunctae sunt, nunquam disiungi aut separari posse. Negamus igitur istam consequentiam, humana & di vina natura, indissolubiliter, & inseparabiliter, in una persona conunctae sunt: Ergo ubicunque existit earum una, ibi etiam existit altera, ratio est, quia per distinctionem localis praesentiae duarum naturarum, earum unio non dissolvitur, sed potius naturarum veritas asseritur, & confusio tollitur.
a Instabit aliquis primo: Si istarum naturarum vna ibi existit, ubi non existit altera, eum earum una ab altera separatur: at verum est prius: Ergo etiam posterius. Resp. Negando connexionem: anima enim humana, quae tota est in materia capitis, est etiam tota in alijs membris, in quibus materia capitis, non existit, at unio animae cum materia capitis, hoc pacto non dissoluitur: nam, vt omnes norunt, anima non nisi per mortem hominis, divellitur & separatur a capite, & reliquis membris. Secundo inst. Anima, quae tota existit in materia capitis, & tota extra eam, non unitur capiti, vnione adaequata, & completa, sed ei unitur, tanquam materiae partiali & incomplete: contra vero vnione adaequata, & completa, unitur toti corpori, quia anima ita est tota in toto corpore, ut nullo modo sit extra illud: Ergo, cum ex sententia Calvinistarum, tota Deitas existat in humanitate, & etiam tota extra eam, unio T NOαcum humanitate, non erit adae¬ quata, & completa.. Respond. Imparem esse rationem: vnio enim animae cum materia capitis, dicitur incompleta, quia non est unio totius cum toto: i. e. totius formae cum tota materia, sed cum eius parte: at unio r& Aoxe cum humana natura, est totius cum toto: i. e. totius Deitatis Christi, cum tota eius humanitate in una hypostasi. Vera igiturratio cur unio animae cum materia capitis, sit inadaequata, non est quod anima existat extra materiam capitis, sed quod non sit unio to tius cum toto: i. e. integrae formae cum integra materia. Quamobrem non est, quod Vbiquitarij nobis obiiciant, nos personam Christi soluere, naturas ipsius divellere, & inadaequatam coniunctionem naturarum ei affingere: sed contra est, quod nos doleamus, & mitemur, tam elumbia argumenta, tam pueriles ineptias, viris ab eruditione claris placere, & imponere potuisse.
A Tert. ob. Secunda persona Trinitatis, postquam humanum naturam assumpsit, sem per & ubique est Deus Incarnatus: Ergo nusquam est Excarnatus, ut insolenter loquitur DPhilippus Nicolai. Resp. Illud argumentum, nihil concludere contra nos, & proinde totum admitti posse: cum enim incarnatio Dei posita sit in humanae naturae assumptione, eiusque coniunctione hypostatica cum dixina, necesse est excarnatione sut cum Dhilipoo Nicolai loquar), significare humanae naturae depositionem, desertionem, & unionis iam factae dissolutionem: absit autem dicamus, beatissimum ποωον, carnem, quam inutero Virginis assumpsit, alicubi deponere, exuere, aut e sua hypostasi exterminare. Insta. bit aliquis primo, si Aοο& existit extra carnem, Aοv& est alicubi excarnatus: at verum est prius, ex vestra sententia. Ergo etiam posterius admittere tenemini. Resp. Negando illam connexionem: sicut enim tota anima humana existit extra materiam capitis, salua eius vnione cum materia capitis, ita etiam totus Adλ & existit & in carnme, & extra carnem, salua sua personali vnione cum natura humana, & proinde τo esse eaxetra carnem non necessario infert excarnationem, seu unionis istius personalis dissolutionem Matthias Martinius acutissimus Theologus, ad huiusmodi argumentum a Balthaxare Menigaero propositum respondens, dicit voculam extraesse ambiguam, & alias idem valere quod ultra, h,e, negare rei unius inclusionem in alia res alias autem, importare separationem, & negare unionem: priore modo dicit Aῶξον existere ex tra carnem a se assumptam, non vero posteriore modo.
S. Instabit aliquis secundo: Si Aοο&, priori modo est extra humanitatem, No& alicubi non erit homo: at Noν& nuspiam non est homo, Ergo nuspiam est extra humanitatem: probatur assumptio: Nοκ& semper & ubique est homo, nam semper & ubique est Sεῶν Spaτ&ν. Resp. Quam vis sanctus Thomas, & cum eo fere omnes Scholastici Theologi, putent illam propositionem, Aον& ubique est homo, simpliciter esse falsam, puto tamen distinctionem esse adhibendam: vel enim hic est eius sensus, Aῶν& ubique est persona, humanam naturam sibi vnitam habens: vel hic est eius sensus, Aο9& est persona habens naturam humanam, ubique sibi vnitam, ideoque vo bique sibi Iocaliter praesentem. In priori sensupropositio est vera, & a nobis admittitur, quia nostrae sententiae non contradicit: in posteriori vero, plane falsa est, & proinde a nobis nunquam admittitur. Inter hos duos sensus istius propositionis, ingens esse discrimens ex his exemplis liquet: Maritus ubique, seu ubicunque existit, est vir uxorem habens, est propositio vera: at haec, maritus est vir, sei in omnibus locis uxorem habens, est proposstio falsaSimiliter haec, Dominus ubique est vir servum ha bens, propositio est vera: haec vero, Dominus est vir, ubique servum habens, falsa est.
&. Instabit aliquis tertio.: Si Aῶν& non habet naturam humanam ubique sibi vnitam & localiter coexistentem, totus Christus non est ubique, sed vna tantum eius natura, videlicet Deitas: at absurdum est posterius. Ergo etiam prius. Resp. Negando connexionem propositionis: nam ex antecedente istius connexae propositionis, bene sequitur totum Christi, i. e omnes partes Christi, non esse ubique, non vero bene sequitur totum Christum non esse ubique. Hanc distinctionem cur repudiet D. Iacobus Andreae, & cum eo reliqui vbiquitarij, magnopere demiror: Totus enim Christi est homo, sed non totum Christi, totus Christus est passus, mortuus, & resurrexit, sed non totum Christi: i,. e. utraque eius natura.
v. Instabit aliquis quarto: Christus non est totus, sine humanitate: Ergo si totus Christus est ubique, humanitas Christi est ubique. Resp. Negando sequelam: istius enim argumenti consequentia, est plane ridicula, & refutatione indigna, ut patet ex his exemplis, quae similem consequentiam continent: Totus Christus non est sine Deitate: Ergo si totus Christus est passus & mortuus, Deitas etiam passa est, & mortua: Item, Christus non est totus, sine pede suo: Ergo si totus Christus est homo, pes Christi est homo.
On this page