Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Philosophia theologiae ancillans

Exercitatio 1

Articulus 1 : Affertur prima divisio Entis realis, et ostenditur solum Deum esse Ens necessarium.

Articulus 2 : Proponitur secunda divisio Entis realis, et probatur solum Deum esse Ens per essentiam.

Articulus 3 : Affertur tertia divisio Entis realis, et explicatur quomodo Deus sit actus purus.

Articulus 4 : Affertur quarta divisio Entis realis, quae est petita a modis existendi.

Articulus 5 : Explicatio istarum vocum, Ens, Essentia, Existentia, Subsistentia, Suppositum, et Persona.

Articulus 6 : An in creaturis suppositum, et singularus eius natura, re differant.

Articulus 7 : ' Quae sit causa cur compositionem ex essentia et existentia, item ex essentia et subsistentia, creatis substantiis, non autem Deo tribuant Philosophi.

Articulus 8 : An hoc posito, quod omnis perfectio, sit de essentia Dei, sequatur subsistentiam personalem esse de eius essentia: et an Deus, quatenus est communicabilis tribus personis Trinitatis, sit persona.

Articulus 9 : An Deus, ut est communis tribus personis, sit singularis substantia: et an tres personae Trinitatis: sint tres singulares substantiae.

Articulus 10 : An Christus, quatenus homo, sit persona: item an Christus, quatenus homo, sit ubique

Articulus 11 : An Vbiquitariorum argumenta ab unione personali petita, sint valida.

Articulus 12 : An subsistentia personalis te logos, sit naturae eius humanae communtcata: et, an recte loquantur, qui dicunt humanitatem Christi subsi¬ stere ubique, per subsistentiam te logos: item existere ubique secundum Esse suum personale.

Exercitatio 2

Articulus 1 : De formarum materialium, et immaterialium diversitate.

Articulus 2 : De duplici materiae causalitate, et potentia: item de formarum eductione ex potentia materiae.

Articulus 3 : An anima rationalis sit ex traduce

Articulus 4 : An, et quomodo homo vere generare hominem dicatur

Articulus 5 : Vtrum generatio posita sit in productione formae, an vero in conjunctione formae cum materia.

Articulus 6 : An praecedens doctrina tollat peccati originalis propagationem.

Articulus 7 : Solvuntur argumenta quae afferri solent. contra praecedentem doctrinam de propagatione natinae corruptionis per semen parentum.

Articulus 8 : Proponuntur et solvuntur aliquot quaestiones, de propagatione peccati originalis.

Articulus 9 : Diluuntur lepiota argumenta, quae afferri solent contra creationem, et infusionem animae.

Articulus 10 : An possit reddi commodior aliqua, aut expeditior ratio traductionis concupiscentiae, seu propensionis ad malum quam diximus esse tertiam partem peccati originalis.

Articulus 11 : Considerantur duae aliae sententiae de traductione peccati

Articulus 12 : ostenditur, eos qui animarum creationem impugnant, multum inter se dissentire: et confutantur tres primae eorum sontentiae de origine animae.

Articulus 13 : Refellitur quarta sententia, quae est Balthasaris Meisneri

Articulus 14 : Confutatur quinta sententia, quae est Timothei Brighti Cantabrigiensis

Articulus 15 : Confutatas iam esse omnes sententias de traduce:, item neminem ex isto numero posse tutius aut facilius explicare peccati propagationem, quam nos qui animarum creationem defendiimus.

Exercitatio 3

Articulus 1 : De firmitate, certitudine, et evidentia assensuum mentis nostrae.

Articulus 2 : Quomodo inter se differant, scire, credere et opinari.

Articulus 3 : An fides semper sit τῶν ζsολετομενῶν

Articulus 4 : An fides possit esse simul cum scientia de eadem propositione, et in eodem intellectu.

Articulus 5 : De fidei divisione in explicitam, et implicitam: et an inevidentia, quam fidei tribuimus, faciat pro caeca et implicita Pontificiorum fide.

Articulus 6 : De triplici lumine, videlicet naturae, fidei, seu gratiae, et gloriae.

Articulus 7 : An detur in viatoribus lumen aliquod clarius fidei lumine.

Articulus 8 : In quo solvuntur tres quaestiones. Prima est, An fides bene distinguatur in infusam, et acquisitam? Secunda est, An fides sit certior ipsis scientiis? Tertia est, Quid sit proprie credere in Deum?

Articulus 9 : Refellitur Sententia Nicolai Grerinchoru, dicentis habitum fidei non esse infusum, sed acquisitum.

Articulus 10 : An fides actualis aut habitualis infantibus insit, aut inesse possit.

Articulus 11 : An in Daemonibus sit fides

Articulus 12 : An fides fuerit in anima Christis et an sit in Sanctis, qui iam in coelum translati, habent Dei cognitionem facialem, ut ut loquuntur Scholastici.

Articulus 13 : An recte negent Remonstrantes, Adamum ante lapsum habuisse potentiam credendi in Christum.

Articulus 14 : An obiectum fidei possit esse falsum

Articulus 15 : Quomodo solvendum sit illud argumentum Remonstrantium: Quod unusquisque tenetur credere, illud est verum, etc.

Articulus 16 : An fides sit assensus, discursibus: Et an Pontifici utantur, circular. discursu in stabilienda fide

Articulus 17 : An notitia sit actus ab habitu fidei elicitus.

Articulus 18 : An fiducia sit actus fidei.

Articulus 19 : An fiducia sit actus intellectus, et quomodo differat ab assensu.

Articulus 20 : Utrum obiectum fidei salvificae sit remissio peccatorum iam impetrata; An pero sit remissio peccatorum impetranda et obtinenda vbi obiter solvitur praecipuum argumentum Bellarmini contra objectum et naturam fidei justificantis.

Articulus 21 : An et quatenus fides ad voluntatem per¬ tineat.

Articulus 22 : Utrum Charitas sit forma Fidei.

Articulus 23 : An Religio sit virtus Theologica a Fide distincta.s

Articulus 24 : Ostenditur Theologiam viatorum tribus modis accipi: et probatur, Theologiam primo modo acceptam non esse habitum a Fide re distinctum.

Articulus 25 : Probatur, contra Antonium Ruvium. Theologiam secundo modo acceptam, non esse scientiam, sed fidem dirinam

Articulus 26 : Probatur, Theologiam tertio modo acceptam, hoc est, Theologiam Scholasticam, esse habitum aggregatum ex Fide, et Philosophicis disciplinis.

Articulus 27 : Theologiam esse similem omnibus habitibus Aristotelicis, praecipue pero Prudentiae.

Articulus 28 : vtrum Theologia sit disciplina speculativa, an practica,

Articulus 29 : An Theologia Viatorum dici possit speculativa a speculatione, seu pisione quae futura est in Patria.

Articulus 30 : An vera et proprie dicta Theologia possit esse in homine impio, seu non renato

Prev

How to Cite

Next

Articulus 1

De formarum materialium, et immaterialium diversitate.
1

EXERCITATIO SECVNDA. De origine animae, & propaga¬ tione peccati.

2

ART. I De formarum materialium, & immaterialium diversitate.

3

VT Decisio huius quaestionis, De origine animae, facilius intelligatur, quaedam praemittam de formarum di versitate, deque varia causalitate, & potentia materiae, respectu formarum, quae in eam introducuntur, aut ex ea educuntur. 2. Primo igitur tenendum est, tria esse genera effectorum, quae propter certum aliquem finem, non vero temere aut fortuito producuntur: nam eorum alia omnium quamtuor causarum, alia trium, alia duarum tantum concursu producuntur. Omnium quamtuor causarum concursu producuntur substantiae corporeae, quae non possunt habere esse aliquod reale in mundo, nisi duae causae internae, vid, materia & forma, duae item ex¬ ternae, i. e. efficiens & finis, concutrant adtribuendum iis existendi actum. Trium causarum concursu, videlicet efficientis, materiae, & finis, producuntur omnes formae accidentales seu accidentia, omnes item formae substantiales, sola anima rationali excepta. Du arum causarum concursu, videlicet efficientis, & finis, producuntur Angeli, & animae humanae: Angeli enim neque ex materia & forma constant, neque in materia existunt, ideoque duas tantum habere possunt causas, videlicet efficientem & finem. Animae vero humanae, licet in materia existant, non tamen ex materia & forma constant, neque producuntur vi materiae, in qua existunt: cum enim sint spiritus, nullius materiae vi produci possunt, ut mox probabitur, sed a Deo ex nihilo creantur, & in materiam inducuntur, pro- pter optimum finem, videlicet Dei glotiam, & ipsorum hominum salutem aeternam:

4

S. Dixi, formas accidentales, ut albedinem, nigredinem, &c. trium causarum concursu produci, quia ut albedo habeat esse reale in mundo, v. oportet, finem aliquem, seu propositum, excitare, & allicere efficientem ad agendum: 2. Oportet efficientem adhibere suam vim, seu concursum activum. 2. Oportet materiam in qua, seu subiectum albedinis, concurrere, & cooperari concursu passivo, ad tribuendum illud esse albedini: hoc au¬ tem praestat, recipiendo actionem causae esficientis & producentis albedinem, item recipiendo ipsam albedinem, eamque sustentando. Ex trium harum causarum concursu, pendet albedinis aliorumque accidentium existentia, praecipue vero a materia, in qua recipiuntur, quaeque concursu passivo producit & sustentat ipsorum esse: idque quia ex efficiente, & fine, pendent tantum quoad sieri, ex materia autem seu subiecto pendent, & quoad siers, & quoad esse: nam neque possunt fieri sine concursu materiae in quam existunt, neque possunt in existendi actu perseverare, illa materia sublata: at efficiente & finali causa sublatis, potest accidens iam. productum, in existendi actu perseuerare, ut liquet ex infinitis pene exemplis.

5

ae Dixi omnes formas, substantiales, anima humana excepta, etiam triumcausarum concursu produci. quia ut forma lapidis vg. actu existat, I. oportet finem aliquem motione metaphorica movere efficientem. 2, necesse est efficientem activa sua virtute disponere materiam lapidis, ad recipiendam illam formam substantialem. 2. oportet matetiam, in genere causae subiectivae, concurtere ad producendam, & sustentandam illam forinam, idque quia illa forma pendet a materia, quoad fiert, esse, & operari, h. e neque potest fieri, neque esse, neque operari, sine materia in qua existit: ista autem dependentia formarum substantialium a materia, manifeste arguit materiam esse formarum in ea existentium causam, non quidem acti vam, sed passipam, & sub ectixam, ut vocant: omnis enim dependentia alicuius ab aliquo, tanquam a priori, in fieri, & esse, est exidens causalitatis indicium. at longe aliter se habet anima humana, ea enim, post mortem hominis & existit, & operatur extra materiam: Ergo a materra non pendet quoad esse, & operari: at neqeab ea pendet quoad siert, idque quia materia non potest vi aliquam, aut concursu. causali tribuere esse spirituali substantiae, qualis est anima rationalis, ut mox probabitur, & proinde nullo modo est eius causa. Hinc consequitur, animam esse ex earum rerum numero, quae duarum tantum causarum concursu producuntur, efficientis videlicet & finis: patet item anima recte appellari formam immaterialem, seu independentem a materia, cum e contrario omnes aliae formae, tum substantiales, tum accidentales, vocentur formae materiales, & a materia pendentes, v. c. Forma ignis, sicut existere nequit extra suam materiam, ita etiam sine ea non potest calefacere, & comburere. Forma bruti, sicut existere nequit sine materia sua, i. e. corpore, ita sine eadem sentire, aut appetere non potest. At anima humana, non solum existit extra materiam post mortem hominis, sed etiam extra eam operatur, exercendo actus intelligendi, volendi, gaudendi, aut dolendi.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 1