Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Philosophia theologiae ancillans

Exercitatio 1

Articulus 1 : Affertur prima divisio Entis realis, et ostenditur solum Deum esse Ens necessarium.

Articulus 2 : Proponitur secunda divisio Entis realis, et probatur solum Deum esse Ens per essentiam.

Articulus 3 : Affertur tertia divisio Entis realis, et explicatur quomodo Deus sit actus purus.

Articulus 4 : Affertur quarta divisio Entis realis, quae est petita a modis existendi.

Articulus 5 : Explicatio istarum vocum, Ens, Essentia, Existentia, Subsistentia, Suppositum, et Persona.

Articulus 6 : An in creaturis suppositum, et singularus eius natura, re differant.

Articulus 7 : ' Quae sit causa cur compositionem ex essentia et existentia, item ex essentia et subsistentia, creatis substantiis, non autem Deo tribuant Philosophi.

Articulus 8 : An hoc posito, quod omnis perfectio, sit de essentia Dei, sequatur subsistentiam personalem esse de eius essentia: et an Deus, quatenus est communicabilis tribus personis Trinitatis, sit persona.

Articulus 9 : An Deus, ut est communis tribus personis, sit singularis substantia: et an tres personae Trinitatis: sint tres singulares substantiae.

Articulus 10 : An Christus, quatenus homo, sit persona: item an Christus, quatenus homo, sit ubique

Articulus 11 : An Vbiquitariorum argumenta ab unione personali petita, sint valida.

Articulus 12 : An subsistentia personalis te logos, sit naturae eius humanae communtcata: et, an recte loquantur, qui dicunt humanitatem Christi subsi¬ stere ubique, per subsistentiam te logos: item existere ubique secundum Esse suum personale.

Exercitatio 2

Articulus 1 : De formarum materialium, et immaterialium diversitate.

Articulus 2 : De duplici materiae causalitate, et potentia: item de formarum eductione ex potentia materiae.

Articulus 3 : An anima rationalis sit ex traduce

Articulus 4 : An, et quomodo homo vere generare hominem dicatur

Articulus 5 : Vtrum generatio posita sit in productione formae, an vero in conjunctione formae cum materia.

Articulus 6 : An praecedens doctrina tollat peccati originalis propagationem.

Articulus 7 : Solvuntur argumenta quae afferri solent. contra praecedentem doctrinam de propagatione natinae corruptionis per semen parentum.

Articulus 8 : Proponuntur et solvuntur aliquot quaestiones, de propagatione peccati originalis.

Articulus 9 : Diluuntur lepiota argumenta, quae afferri solent contra creationem, et infusionem animae.

Articulus 10 : An possit reddi commodior aliqua, aut expeditior ratio traductionis concupiscentiae, seu propensionis ad malum quam diximus esse tertiam partem peccati originalis.

Articulus 11 : Considerantur duae aliae sententiae de traductione peccati

Articulus 12 : ostenditur, eos qui animarum creationem impugnant, multum inter se dissentire: et confutantur tres primae eorum sontentiae de origine animae.

Articulus 13 : Refellitur quarta sententia, quae est Balthasaris Meisneri

Articulus 14 : Confutatur quinta sententia, quae est Timothei Brighti Cantabrigiensis

Articulus 15 : Confutatas iam esse omnes sententias de traduce:, item neminem ex isto numero posse tutius aut facilius explicare peccati propagationem, quam nos qui animarum creationem defendiimus.

Exercitatio 3

Articulus 1 : De firmitate, certitudine, et evidentia assensuum mentis nostrae.

Articulus 2 : Quomodo inter se differant, scire, credere et opinari.

Articulus 3 : An fides semper sit τῶν ζsολετομενῶν

Articulus 4 : An fides possit esse simul cum scientia de eadem propositione, et in eodem intellectu.

Articulus 5 : De fidei divisione in explicitam, et implicitam: et an inevidentia, quam fidei tribuimus, faciat pro caeca et implicita Pontificiorum fide.

Articulus 6 : De triplici lumine, videlicet naturae, fidei, seu gratiae, et gloriae.

Articulus 7 : An detur in viatoribus lumen aliquod clarius fidei lumine.

Articulus 8 : In quo solvuntur tres quaestiones. Prima est, An fides bene distinguatur in infusam, et acquisitam? Secunda est, An fides sit certior ipsis scientiis? Tertia est, Quid sit proprie credere in Deum?

Articulus 9 : Refellitur Sententia Nicolai Grerinchoru, dicentis habitum fidei non esse infusum, sed acquisitum.

Articulus 10 : An fides actualis aut habitualis infantibus insit, aut inesse possit.

Articulus 11 : An in Daemonibus sit fides

Articulus 12 : An fides fuerit in anima Christis et an sit in Sanctis, qui iam in coelum translati, habent Dei cognitionem facialem, ut ut loquuntur Scholastici.

Articulus 13 : An recte negent Remonstrantes, Adamum ante lapsum habuisse potentiam credendi in Christum.

Articulus 14 : An obiectum fidei possit esse falsum

Articulus 15 : Quomodo solvendum sit illud argumentum Remonstrantium: Quod unusquisque tenetur credere, illud est verum, etc.

Articulus 16 : An fides sit assensus, discursibus: Et an Pontifici utantur, circular. discursu in stabilienda fide

Articulus 17 : An notitia sit actus ab habitu fidei elicitus.

Articulus 18 : An fiducia sit actus fidei.

Articulus 19 : An fiducia sit actus intellectus, et quomodo differat ab assensu.

Articulus 20 : Utrum obiectum fidei salvificae sit remissio peccatorum iam impetrata; An pero sit remissio peccatorum impetranda et obtinenda vbi obiter solvitur praecipuum argumentum Bellarmini contra objectum et naturam fidei justificantis.

Articulus 21 : An et quatenus fides ad voluntatem per¬ tineat.

Articulus 22 : Utrum Charitas sit forma Fidei.

Articulus 23 : An Religio sit virtus Theologica a Fide distincta.s

Articulus 24 : Ostenditur Theologiam viatorum tribus modis accipi: et probatur, Theologiam primo modo acceptam non esse habitum a Fide re distinctum.

Articulus 25 : Probatur, contra Antonium Ruvium. Theologiam secundo modo acceptam, non esse scientiam, sed fidem dirinam

Articulus 26 : Probatur, Theologiam tertio modo acceptam, hoc est, Theologiam Scholasticam, esse habitum aggregatum ex Fide, et Philosophicis disciplinis.

Articulus 27 : Theologiam esse similem omnibus habitibus Aristotelicis, praecipue pero Prudentiae.

Articulus 28 : vtrum Theologia sit disciplina speculativa, an practica,

Articulus 29 : An Theologia Viatorum dici possit speculativa a speculatione, seu pisione quae futura est in Patria.

Articulus 30 : An vera et proprie dicta Theologia possit esse in homine impio, seu non renato

Prev

How to Cite

Next

Articulus 12

An subsistentia personalis te logos, sit naturae eius humanae communtcata: et, an recte loquantur, qui dicunt humanitatem Christi subsi¬ stere ubique, per subsistentiam te logos: item existere ubique secundum Esse suum personale.
1

ART. VII An subsistentia personalis te logos, sit na¬ turae equs humanae communicata: Et an recte loquantur, qui dicunt, humanitatem Christi subsistere ubique per subsistentiam te logos. Item existere ubique, secundum esse suum personale.

2

Sx eo quod dici solet hypostasin, aut Rsubsistentiam rα πονς, communicatam esse carni Christi, duo consectaria ducuntur: primo enim vbiquitarij inde colligunt, omnipraesentiam, imo & proprietates omnes rx Ao7i, esse humanae naturae communicatas, ratio consequentiae est, quia hypostasis ris ποι, non differi realiter ab eius essentia, ideoque nec a proprietatibus eius essentialibus: si igitur verum est hypostasin re Novus, esse carni communicatam, etiam proprietates equs, eodem modo ei communicatas esse fatendum est. Secundo, nonnulli etiam ex nostris Theologis, qui putant Christi carnem posse dici ubique subsistere, per subsistentiam re AoVς, licet in uno solo existat, ex eodem fundamento, sic ratiocinantur. Humanae naturae Christi communicata est subsistentia TXNOvuς cum igitur re Noνς subsistentia: infinita sit, & nullius loci ambitu includatur, caro Christi, per eam subsistentiam sibi communicatam, dici potest ubique subsistere: hoc posterius argumentum periculosius est praecedente, quia tantopere placet quibusdam Orthodoxis Theologis, ut profiteantur, nos in. hac controversia de locali praesentia camis Christi λoάφμαXειν, & non nisi Verbali dissidio ab Vbiquitaruis discrepare: quod an verum sit, iudicent illi qui historiam colloquii Mompelgartensis & Bedae ac lacobi Andreae Polemica scripta superhac materia diligentius considerarunt.

3

2. Vt igitur duo illa argumenta perspieue diluantur, distinguendum est verbum communicandi, & docendum quo sensu Christi sub. sistentia sit Aῶυῳ communicata. Tenendum igitur est, aliquid tribus modis dici alteri communicari. Primo, & inhaesiue & denominative: quo modo odor pomi communicatur manui: nam & odor ille, saltem idem specie, inest manui, & denominat manum, i. e. Vere praedicatur de manu. Secundo, communicatur aliquid denominative, sed non inhaesive: quo pa¬¬ cto Reges & lmperatores communicant imperii dignitatem uxoribus suis, illae enim denominantur Imperatrices, & reginae, nonquod in se habeant potestatem, aut authoritatem imperialem, sed quod earum mariti istam authoritatem habeant. Tertio, commu¬ nicatur aliquid alteri, neque in haesive, neque denominatixe: sed vel effectixe, quo modo Deus dicitur communicare se ipsum creatis entibus, illa enim dicuntur entia & bona, participatione primi entis, & piimi boni, ut loquitur Sanchius: yel sustentative, quo modo accidentibus suis communicatur subiectum, ea videlicet sustentando, & recipiendo in sevel aliquo alio simili modo. Dico haec neque communicari denominative neque in haesive, quia Deus neque existit in creaturis tanquam forma essentialis, aut accidentalis in suo subiecto: neque de iis praedicatur praedicatione vera & affrmatiua, subiectum etiam neque inest accidentibus suis, neque ea denominat, sed contra ab iis denominatur.

4

S Hypostasis seu subsistentiare Ao9g, tertio hoc modo communicatur naturae eius huinanae: h.e. neque communicatur ei in haesive, neque denominatixe, sed su stentative tantum. Prior pars huius assertionis sic declaratur: Humana natura Christi (ut bene notat Martinius contra Ment&erum) omnis propriae personalis subsistentiae expers est, & nullo modo subsistit: h. e. neque per se, neque per accidens, sive, ut planius loquar, neque natura sua, neque ex unione. Ergo subsistentia rx Aξυς, neque in haesipe, neque denominative ei eo mmunicata est. Probatur antecedens. Si humanitas Christi aliquo modo subsistit, ali¬ quo modo est suppositum aut persona, & proinde aliquo sensu verum erit Christum assumpsisse suppositum aut personam: at absurdum est posterius, Ergo etiam prius. Probatur connexum, quia suppositum & subsistentia reciprocantur, adeo ut omne suppositum habeat subsistentiam, & omne subsistentiam habens sit suppositum. Dicet aliquis. Ergo caro Christi plane destituitur personalitate. Respondetur, eam non destitui personalitate, hoc sensu, quasi non sit personae alicui unita, est enim unita personae τx Aovuς sed quod substantia proprie, & formaliter ei neque insit, neque attribui possit.

5

AE. Idem etiam sic demonstrari potest. Si humana natura Christi subsistit, vel per se subsistit, id est, ex se subsistentiam habet, vel subsistit quatenus existit in persona ταAοvς: prius a nullo admittentur.: at neque posterius manifesta absurditate caret, quod sic probatur: Caro Christi, quatenus existit in persona τ& λῶος, habet modum quendam existendi subsistentiae contrarium, Ergo non subsistit. Probatur antecedens: Esse in alio supposito, & subsistere, seu esse per se, & extra omne aliud suppositum, sunt duo oppositi modi existendi: at earo Christi, quatenus existit in persona τζλoυs, habet priorem modum exi stendi, i. e existit in supposito: Ergo non potest habere posteriorem, qui ei e diamentro pponitur. g. Posterior pars nostrae assertionis sic declaratur: o λo9& naturam nostram ad suam hypostasin gratiose recepit & assumpsit, ita ut eius hypostasis carnem sibi intime praesentem habeat, eamque sibi personaliter unitam gestet, contra vero caro in illa hypostasi haereat, & sustentetur. Ex quo fit, ut Christi hypostasis, seu personalis subsistentia, recte dicatur communicata humanae naturae sustentatire.

6

S. Ex hac distinctione communicationis liquet, quid respondendum sit ad utrumque argumentum, in limine huius articuli propositum: cum enim hypostasis Christi neque inhaesive, neque denom inative communicata sit hum anitati ipsius, evidens est, Vbiquitarios, ex communicatione hypostaseos τ Aος, non posse colligere, proprietates eius essentiales communicatas esse assumptae carni, aut in haesive, aut denominative, & proinde negandas esse omnes illas illationes, quibus ex eo fundamento concludunt carnem Christi esse omniscientem, omnipraesentem, omnipotentem, &c. Similiter cum falsae sint omnes illae enuntiationes, quibus subsistere aut esse aliquod personale cani Christi tribuitur, quia vid. nullam habet subsistentiam sibi conyenientem, nullumque esse personale, sed modum quendam existendi iis contrarium, consequens est, Christi humanitatem neque posse dici subsistere ubique, per subsistentiam re Aῶvs, neque existere ubique secundum esse suum personale. Dicet aliquis, Natura humana Christi comuncta est cum persona raAoς, quae omnipraesens est, & omnipotens: Ergo natura humana dici potest omnipraesens, & omnipotens personaliter. Resp. Si ista consequentia admittatur, pari ratione admittendae etiam sunt hae consequentiae: Humana natura Christi vnita est cum persona infinita, & aeterna: Ergo ipsa est infinita & aeterna personaliter, seiu secundum suum esse personale: Item, est confuncta cum ea persona, quae Deus est & Creator, ac Redemptor Mundi: Ergo haec ei conveniunt personaliter.

7

9 Quaeret hic aliquis, an quemadmodum actus subsistendi, ita etiam actus existendi, a Christi carne removendus sit. Resp. Nequaquam: caro enim Christi, licet non subsistat, revera tamen habet propriam existentiam, distinctam ab existentia τζλοvα, sed ab ea dependentem. Dico eam habere existentiam, distinctam ab existentia τe πους, quia omne Ens creatum habet & essentiam, & existentiam, distinctam ab essentia & existentia creatoris. Dico eam habere existentiam pendentem ab existentia τ8ποκς, quia per se, & extra personam τe λve existere non potest.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 12