Text List

Articulus 13

Articulus 13

An recte negent Remonstrantes, Adamum ante lapsum habuisse potentiam credendi in Christum.

ART. XIII An recte negent Remonstrantes, Adamum ante lapsum habuisse potentiam credendi in Christum.

πατ Heologi Orthodoxi, Arminianis quaerentibus, quo iure obedientia fidei a peccatoribus exigatur, quibus Deus non vult dare vires credendi in Christum e Respondere solent, Deum in primacreatione Adamo dedisse fidei habitum, quo posset assentiri omni Dei verbo, & proinde Euangelio si illud fuisset ei praenunciatum: hunc autem habitum dicunt in Adamo esse a nobis amissum: ideoque cum ustitia non requirat, ut Deus nobis continuo reddat, quae culpa nostra amittimus, ad aequitatem divinam in obsequio fidei exigendo. demonstrandam, sufficere quod non postulet nisi quod nobis aliquando dederit,

2 Hanc sententiam Orthodoxorum damnant & reiiciunt Armin. in Apol ad versus art. resp. ad art. I9. Iohannes Arnoldus, in defensione sententiae D. Iacobi Arminii, ad versus equsdem considerationem a Daniele Tileno editam, cap. I4. Item Theologi Remonstrantes citati & vocati ad Venerandam nodum Dordrechtanam, in defensione sententiae suae, circa quartum articulum de gratiae operatione: verum hi authores monent, non hic disputari simpliciter, an Adamus in Deum potuerit credere: sed an potuerit in Christum credere: illud enim libenter concedunt, hoc pertinaciter negant.

Hanc quaestionem non immerito permagni esse momenti, & proinde diligenter considerandam iudicat insigne illud lumen & ornamentum Ecclesiae Gallicae Petrus Molineus in Anat. Armin. cap. II. Vt igitur recto ordine in ea explicanda progrediamur, primo proponam & explicabo nostram sententiam de fide Adami. Secundo, eam rationibus confirmabo. Tertio, respondebo ad argumenta Remonstrantium:

a Sententiam Orthodoxorum, de fide primorum parentum ante lapsum, assertionibus aliquot proponam, & explicabo. Prima assertio: Adamus ante lapsum non solum habuit Ethicas virtutes, sed etiam Theologicas, hoc est, fidem, spem, & charitatem his enim carere non potuit, absque manifesta felicitatis iactura, ut recte monet Magnus ille Tilenus, Sont. part. I. Disp. 22. Secunda asser¬ tio: Adamus. per illum habitum fidei, actu intelligebat ea sola, quae tum ei erant patefacta, at per eundem intelligere potuit ea omnia quae nos intelligimus, modo illi patefacta fuissent. Tertia assertio: potentia credendi in Christum, quam Adumo ante lapsum tribuimus, non fuit naturalis, sed habitualis, hoc est, non fuit ipsa naturalis facultas intelligendi, ut autumat Arminius, sed fuit habitus supernaturalis a Deo infusus. Quarta assertio: llla potentia credendi in Christum, non potuit exire in actum, durante eo stati: quia videlicet eius actus repugnat isti statui. Quinta assertio: Non tamen ideo cum Rrminio dicendum est, potentiam illam fuisse improprie dictam, & generalissima notione sumptam. Nam nemo dixerit, potentiam videndi Solem, quam, is habet qui esti tenebroso carcere, esse improprie dictam potentiam, quia in actum educi nonpotest durante eo status est enim vera & proprie dicta naturalis facultas. Item nemo negaverit Adamum ante lapsum habuisse proprie dictam facultatem & potentiam legendi & intelligendi historiam Mosaitam, quam vis ea potentia durante eo statu. in actum educi non potuit.

Haec sententia sic explicata, facile probari & confirmari potest. Primo enim sic argumentatur Tilenus, in Consideratione Declar. Arminianae: Adamus ante lapsum nec mentis caecitate, nec cordis obduratione laboravits quae internae causae sunt impotentiae credendis sed mentem habuit lucidam, & affectus compositos: Ergo si Euangelium tum ei fuisset praenunciatum, potuit mente illius veritatem videre, & corde eius bonitatem amplecti. Secundo, Adamus habuit potentiam credendi omni Dei verbo, seu tunc revelato, seu post revelando, item omni promissioni Dei, seu datae, seu dandae, in quo genere certa doctrina Euangelii etiam continetur. Resp. lohan. Arn. Corvin. Adamum non habuisse potentiam credendi omni Dei verbo, seu tunc tevelato, seu post revelando, sed tantum habuisse potentiam credendi verbo legis revelato, & datae promissioi legali: & addit, Vilenum nulla ratione posse probare contrarium. Sed (siquid iudico) validum & nervosum est Tilent argumentum, nec difficile est probare illud quodabeo asseritur, videlicet Adamum habuisse potentiam credendi omni Dei verbo sive rerelato, sive revelando: idque quia Adamus ante lapsum potuit ea omnia praestare, quae lex, in eius corde scripta, exigebat: at ea exigebat promptitudinem ad credendum omni Dei verbo, sive revelato, sive revelando: Ergo potuit etiam credere illi verbo, quod nondum rexelatum erat.

S Ad hanc instantiam duobus modis re¬ spondere possunt Remonstrantes: primo e nim dicent Adamum habuisse potentiam credendi omni Dei verbo, etiam revelando, modo eius excellentia & mysterium non excedat primum illud lumen quo Adamus ornatus fuit: Euangelicae autem promissiones excedere videntur lumen illud fidei primorum parentum. Sed supra sublatum est hoc effugium: dictum enim est, Adamum neque mentis caecitate, neque cordis obduratione laborasse, quae causae sunt impotentiae credendi. Praeterea sicut is, qui novit omnem triangulum habere tres angulos aequales duobus rectis, inducto quolibet particulari triangulo, virtute iliius generalis cognitionis statim iudicat illum habere tres angulos aequales duobus rectis: sic etiam Adamus, qui persuasissimum habebat omne Dei verbum esse fide dignum, & proinde credendum, virtute huius generalis persuasionis facile potuit assentiri cuilibet verbo Dei, sive Legali si ve Euangelico,

9 Secundo respondere possunt, per retorsionem nostri argumenti, ad hunc modum: Adamus non tenebatur credere Euangelio: Ergo non habuit vires hoc praestandiHaec argumentatio valde infirma est. Primo enim consequentia facillime negatur, & negationis nostrae ratio manifesta adferri potest. Nam Aadamus non tenebatur tum le¬ gere, intelligere, & credere historiam Mosaicam, attamen vires habuit haec praestandi. Secundo, antecedens illius Enthymematis aliquo sensu falsum est, & proinde distinguendum: nam lex menti Adam: indita quam vis non actu & expresse, tamen virtute & implicite praecipiebat fidei obedientiam in Christum, quia videlicet iubebat Adamum credere omni Dei verbo. Hac distinctione utitur clariss. Molineus, Anat. Armt. cap. II, sed ad difficultatem exhauriendam, ci alia addenda videtur: nam eorum quae implicite praecipiuntur iure naturae, seu lege morali, alia absolute praecipiuntur, alia hypothetice: exempli gratia, primum praeceptum Decalogi expresse prohibet cultum Idolotum, & cultum veri Dei praecipit implicite, sed ab. solute: quintum praeceptum expresse praecipit officia inferiorum erga superiores, implicite vero etiam praecipit officia horum erga illos: hoc est, latenter iubet nos liberos alere instituere, tueri, iisque in futurum prospicere, sed hypot hetice seu ex hypothesis hoc est, modo liberos habeamus. Sic Adamus virtute primi praecepti exigentis obsequium fidei, tenebatur credere Euangelio, sed ex hypot hesi, hoc est, si Euangelium ipsi annunciatum fuisset. Hinc patet, quomodo distinguendum sit antecedens argumenti istius. Vide Molin. loco praedicto, S Tertia ratio, seu probatio nostrae sen¬¬ tentiae sit haec: Qui negant Adamum habuisse potentiam credendi in Christum, vel hoc negant, quod tum non darentur promissiones Euangelicae, vel quod absolute non potuerint dari durante eo statu: sed neutra ratio sufficit. Nam Adamus ante lapsum. habuit potentiam(ut iam dictum est) legendi, & intelligendi historiam Mosaicam, quamvis ea historia durante illo statu nec fuit, nec esse potuit in rerum natura: habuit etiam tum potentiam, tum habitum miserendi & succurrendi egenis, ut fatetur ipse Arnoldus, quamvis tum neque fuit, neque esse potuit, durante illo statu, miseria aut egestas.

SPro sua sententia sic argumentatur Annoldus: Quod in primo statir non fuit necessarium, quod fuit inutile, quod cum veritate praestari non potuit, quod primo foederi repugnat, & ad secundum foedus pertinet, ad ullud Adamus non accepit potentiam in primo statu: sed obedientia fidei in Christum est talis: Ergo, &c. Resp. negando maiorem: nam succurrere egenis, item legere, intelligere, & credere historiam Mosaicam, in primo statu neque fuerunt utilia, neque necessaria, neque tum praestari poterant, imo repugnabant. isti statui: attamen, fatente ipso Arnoldo, homo ad haec praestanda vires habuit. Instabit Arnold. ergo haec potentia fuit frustranea. Resp. negando sequelam : potentia enim illa credendi in Christum revera fuit habitus credendi, & assentiendi omni verbo Dei: hic autem habitus, etsi durante illo statu in illum particularem actum exire non potuit, in alios tamen actus isti statui convenientes educi poterat.

Io Ob. 2. Quod non praecipitur Lege, sed Euangelio, ad illud praestandum non sunt datae homini vires in primo statu, at fides in Christum non praescribitur lege, sed Euangelio. Resp. fidem in Christum aliter praecipi lege, aliter Euangelio: lege enim praecipitur, sed implicite & hypothetice, Euangelio vero praecipitur expresse & absolute: item lege praecipitur tanquam opus bonum, Euangelio vero praecipitur tanquam instrumentum applicativum meriti Christi. Ob. S. Qui non accepit vites, quibus si laberetur possit resurgere, ille non accepit vires Euangelio credendi si illud annunciaretur, sed Adamus non accepit tales vites: ergo. Respondet Molineus, Adamum accepisse vires quibus a peceato resurgere potuit, si eas non perdidisset ipso eius lapsu. Certum autem est, Adamum suo lapsuamisisse omnes habitus virtutum, quibus ante ornatus fuit. Et proinde etiam amisisse vires resurgendi.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 13