Articulus 12
Articulus 12
An fides fuerit in anima Christis et an sit in Sanctis, qui iam in coelum translati, habent Dei cognitionem facialem, ut ut loquuntur Scholastici.
ART. XII An fides fuerit in anima Christis & an sit in Sanctis, qui iam in coelum translati, habent Dei cognitionem facialem, ut ut loquuntur Scholastici.
AD primam quaestionem, in titulo proA positam, sic respondetur: Quamvis in Christo, durante statu humiliationis, fuerat eximia Charitas, qua & Deum diligebat propter se, & humanum genus propter Deum, habitus tamen fidei, & spei, in eo nunquam fuerunt, quia fidei obiectum est Deus, quatenus obscure & in aenigmate cognoscitur: spei vero obiectum est etiam Peus, quatenus nondum habetur, sed expectatur: Christus autem a primo instanti suae conceptionis, fuit non solum viator, sed etiam comprehensor, & clare vidit Deum, resque divinas, quae sunt obiectum fidei & spei¬
2 Ob. prim. Omnes virtutes fuerunt in anima Christi: at fides est virtus: item in Christo fuit plenitudo omnis gratiae. Respond. illud intelligendum esse de illis virtutibus & donis, quae eius statui non repugnant, fides autem & spes imperfectionem quandam important contrariam isti perfectioni quam Christus ab initio habuit: non autem mirum videri debet, quod istas virtutes Christo non tribuamus, nam virtus poenitentiae, propter adiunctum malum, Christo non potest tribui. Ob. 2. Si Christus caruit fide, eius actiones fuerunt peccata, quicquid enim non fit ex fide, est peccatum, Rom. I4. verse ult. Respond. fidem ibi accipi pro frma persuasione & notitia, qua certo scimus, ea quae agimus esse honesta & bona. h. e. voluntati divinae conformia, & consentanea: fides autem sic accepta, Christo tribui & debet, & potest: nam perfectam obedientiam legi divinae praestitit.
S Obiici etiam solent Scripturae testimonia, quae spem & fiduciam Christo attribuunt. ut Matili. 39. de Christo dicitur, speravit aut confidit in Domino, eripiat eum: velut habetur Psal. 32. de volvit se ad sehovam e liberet eum. Item v. Heb. V. I2. ero confidens in eum. Resp. I. ex Augustino, multa dici in Psalmis de persona Christi, non respectu sui, sed respectu membrorum eius, cum quibus unum corpus constituit. 2. Non est negandum, fuisse spem in Christo, respectu, eorum quae nondum adeptus erat, ut resurrectionis, glorificationis sui nominis, & similium. Sed ea spes, quia Deum ipsum ut principale obiectum non spectabat, sed alia quaedam bona vera quidem spes erat, non tamen fuit actus prin¬¬ cipalis virtutis huius Theologicae, de qua hic disseritur: fides autem ei nullo modo inesse potuit, quia plena rerum cognitio, qua omnia in verbo clare videbat, fidem omnino tollit.
A Ad poster. quaest. in titulo propositam, unanimi consensu respondent aententiaris fidem in beatis non posse inveniri, quia vidDeum in aenigmate non cognoscunt, sed facie adfaciem: at longe probabilius Amandus Polanus, Sont. Theol. lib. 9. cap. e. Quaest. 4. de subiecto fidet, dicit fidem aliter se habere in iis, quae ad essentiam beatitudinis coelestis pertinent, aliter in adiunctis ipsius: Essentiam (inquit) beatitudinis, hic nde credimus, in coelo visione evacuatur fides: adiuncta pero quaedum eius, & hic & illic creduntur, nempe quia visioni beatae minime adversantur, Et infra dicit, ea quae a beatis craeduntur, par¬ tim esse praeterita, ut sunt omnia quae Christus fecit nostra causa, partim futura, ut sunt secundus Christi aduentus, resurrectio carnis, iudicium extremum, & Ecclesiae perfectio.
s Quia autem obiicere potuit aliquis, fidem per visionem evacuari, seu fidem non posse illic esse, ubi est visio: Respondet Polanus, ubi est fides, ibi non esse visionem eius rei euius est fides, hoc est, fidem & visionem beatorum non versari circa idem obiectum: corum enim fides versatur circa praeterita, & futura Dei operas at visio versatur circa Deum ipsum, & Christum incarnatum : unde patet fidem in Patria non exacuari quoad secundarium eius obiectum, licet evacuetur quoad principale & primarium eius obsectum, hoc est Deum.
& Dicet aliquis, Polanum gratis hoc asserere, & nullam suae assertionis rationem adferre. Respond. hanc sententiam posse validissima ratione confirmari: vel enim dicendum est, notitiam, quam habent beati de praeteritis & futuris, niti autoritate Dei, in Scriptura testantis ea aliquando fuisse aut foress vel est dicendum, eos ista contemplari & intueri in Verbo, hoc est, secunda persona Trinitatis, tanquam in speculoposterius admitti non potest: est enim Pontificiorum figmentum, in Ecclesiam in vectum ad stabiliendam mortuorum in vocationem. Ergo dicendum est prius, videlicet eorum notitiam de praeteritis & futuris, niti Dei authoritate, & proinde veram & proprie dictam fidem esse¬
On this page