On this page
Caput 90
Caput 90
De secunda quarta feria et tertia.
Quarta feria sequens ob id privilegiata est quod tum ii qui Sabbato sequenti ordinandi sint, ex sacris litteris interrogentur atque examinentur, probenturque num idonei etiam satis sint ad suscipiendos ordines. Inde profecto est quod duae lectiones ad missam leguntur, una voce naturali vel nocturnali, hoc est gravi ac pressa, altera vero communi. Prior Vetus Testamentum significat, posterior Novum, ut per hoc declaretur eos qui suscepturi sunt ordines, utriusque Testamenti peritos esse debere. Atque illud quidem tanquam generalem regulam habemus, quotiescunque quarta feria duae lectiones ad missam leguntur, sequenti Sabbato possint ordines celebrari. Caeterum tertia quarta feria in eo habet privilegium, quod illo die in ecclesia instructio et examen fiat eorum qui in Sabbato ante Pascha sint baptizandi. Fit autem instructio illa in hunc modum : Qui baptizari volunt conveniunt ad portas ecclesiae, feminae a sinistris, mares a dextris; atque a diacono, vel sacerdote interrogantur an velint baptizari ; aut idem percontatur a susceptoribus. Exorcista tamen debet prius interrogare num etiam abrenuntient Satanae, et omnibus ejus pompis, ita ut puer, si sit adultus, respondeat se abrenuntiare ; si non adultus, pro eo susceptor. Verum nullus in susceptorem admitti debet, nisi Orationem sciat Dominicam, et minus symbolum calleat, quod tenetur suos docere filios. Nec vero Christianus censeri debet, nec ad testimonium aliquod admitti secundum decreta qui horum ignarus est. Quare omnino necesse est ut illud ex susceptoribus sacerdos inquirat. Alioqui enim si nesciant, recipi non debent, nisi forte promittant, quod quam fieri potest citissime illa addiscent. Tunc demum acolythus scribit eorum nomina, qui volunt baptizari: unde etiam hic notarius est appellatus, quod baptizandorum scribat nomina. Postquam igitur a sacerdote satis in fide sint instructi, atque exorcistae super eos fecerint adjurationes, ab ostiario in ecclesiam introducuntur, et in navi ecclesiae constituuntur, masculi quidem a dextris, feminae vero a sinistris. Duo tamen intra sancta sanctorum deducuntur, masculus videlicet et femina, quo significatur aliquos ex baptizandis fore salvos. Atque tum denique leguntur Oratio Dominica, et minus symbolum, Graece et Latine, propter earum linguarum dignitatem. Sunt enim caeteris digniores : Graeca utique propter sapientiam, Latina autem propter potentiam Romanorum. Postea vero quatuor recitantur lectiones et quatuor Evangeliorum initia, tandemque inchoatur missa, cujus cantato offertorio, archidiaconus vel diaconus pulpitum ascendit, et clamat alta voce: Si quis, inquiens, est hic catechumenus, exeat foras. Isti enim connotant, ut supra expositum est illos de quibus dictum est: Jesus autem non credebat se illis. Ipse enim sciebat quidquid esset in homine (Joan. ii). Atque ita tum omnes catechumeni exeunt foras, quod septies eodem modo de illis agitur, antequam baptizentur.