Text List

Caput 89

Caput 89

De prima quarta feria.

CAPUT LXXXIX. De prima quarta feria.

Prima quarta feria quatuor insignitur privilegiis. Primum est quod tunc incipiamus jejunare, idque ideo facimus, quia Christus quarta feria, ut lcgitur, suum auspicatus est jejunium, quod diligenter pergcrutanti verum cesse satis aperte constabit. Natus enim est die Dominico, ita ut si quis diligenter exindc computet annos usque ad trigesimum, juxta rationes computi, facile inveniet eum tertia feria fuisse baptizatum, ac sequenti die desertum intrans jejunium inchoasse. Secundum privilegium ejusdem diei est quod confessiones illo die in ecclesia audiantur, et judicia confitentibus imponantur; tertiuin autem, quia tunc cineres in signum humilitatis capitibus imprimuntur; quartum denique est quod illa die ejusmodi fit processio, qualem per universum annum amplius fieri non contingit. Paenitentes enim tunc ab ecclesia cum processione et cruce ejiciuntur, ut ipso die Coena in eamdem recipiantur. Nam tunc poenitentes ab ecclesia ideo ejiciuntur et repelluntur, quo Adami et Evae exsulatus propter esum pomi repraesentetur.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 89