On this page
Caput 92
Caput 92
De Sabbatis privilegiatis.
Sabbatum primae septimanae et quartae, ideo gaudent privilegio, quod in iis celebrentur ordines. Verum hic scias in omnibus festis apostolorum et Dominicis diebus fieri posse ordines, videlicet minores; majores vero non utique, nisi in sex tantummodo Sabbatis. Et quidem in illorum primo plures leguntur lectiones, inter quas una est, quae quandiu canatur, nullus sedere debet. Haec nimirum est hymnus ille trium puerorum, qui pro fide Trinitatis ab eis jam in fornace constitutis cantabatur. Ad hunc ergo hymnum genua flectere non decet, quod isti sua flectere noluerunt coram Nabuchodonosoris statua, sicut multi fecerant principes alii. Similiter in Parasceve genua non flectimus ad orationem quae fit pro Judaeis, ob derisionem eorum, qui, dum Christum deridebant, inquiebant: Prophetiza nobis, Christe, quis est qui te percussit (Matth. xxvi). In Sabbato ante Laetare Jerusalem, recitatur epistola Susannae. Nam tum fit statio Romae in monasterio Beatae Susannae virginis. Atque ita etiam ob similitudinem quamdam Evangelium est de muliere deprehensa in adulterio, quam Dominus liberavit (Joan. viii). Ecce quomodo concordant Evangelium et Epistola, ut conveniunt et multa alia. Sabbatum vero, quod est ante Ramos palmarum, hinc suum accipit privilegium, quod eo tempore Dominus papa eleemosynas largiatur, hoc est suum faciat mandatum, quod deberet facere ipso die Coenae. Sed quia tunc non posset propter prolixum ejus diei officium, ideo illud hoc Sabbato commode facit. Aut certe hinc maxime privilegium habere videtur, quoniam eo die Dominus in domo Simonis leprosi pransus est Martha ministrante, et quo Maria pedes ejus lacrymis suis lavit, ac propriis tersit capillis, unguentumque in capite ejus fudit (Luc. vi). Meminerimus tamen ex omnibus mandatis Dei hoc solum antonomastice dici mandatum quod Christus majori exhibitione illud observari atque obsequii praeceperit, cum suis discipulis pedes lavaret, inquiens : Si ego lavi vobis pedes Dominus et Magister, et vos debetis alter alterius lavare pedes (Joan. xiii). Et cum quadam interminatione, qua Petro interminatur : Si non, inquit, lavero tibi pedes, non habebis partem mecum (ibid.). Quare propter hujusmodi praeceptum vacat Sabbatum illud ab officio. Hinc nata est illa auctoritas, quod si quis fuerit adeo negotiis intricatus atque oppressus, ut difficulter possit vacare orationi et eleemosynae simul, saltem mutet cum oratione eleemosynam, et contra. Sabbatum denique ante Pascha inde privilegiatum est, quod tum celebrentur ordines, catechumeni baptizentur, et candela illa cerea paschalis consecretur. Verum eadem missa communis esse oportet diei et ordinibus, pluresque tum recitantur lectiones.