Caput 93
Caput 93
De Dominicis diebus privilegiatis.
Sequitur de diebus Dominicis : et quidem prima Dominica Quadragesima in hoc est privilegiata, quoniam inde inchoatur ipsa Quadragesima, quae repraesentat tempus illud, quo morati sint atque haeserint in deserto filii Israel. Sicut enim illi isthic morati sunt per quadraginta duas mansiones manna cibati, ita nos quoque ab hac Dominica usque ad Pascha per quadraginta duos dies a deliciis corporeis abstinentes verbo vitse reficimur, et orationt vacamus ; ut per Christum in terram viventium introducamur, quemadmodum illi introducti per Jesum Nave filium, sive per Josue in terram promissionis. . Tria notanda sunt in populo Israelitico, scilicet peregrinatio, quae fuit in gypto, quando Jacob et filii ejus profecti sunt in ZEgyptum; captivitas quae in Babylone contigit : atque horum duorum nos meminimus. Tertium fuit dispersio, et adhuc est per universum orbem. Cujus quidem nos mentionem non facimus, quia ab illa nunquam revocabuntur, quae facta fuit Tito et Vespasiano. Unde dictum est : Tradam eos in manu, de qua non poterunt surgere (Thren. ). Dominica vero Latare Jerusalem, quae septima est a prima Dominica Septuagesimae, ob id privilegio insignita est, quod libertatem nobis exprimat redeundi, quae fuit concessa filiis Israel in Babylonia anno sexagesimo, quanquam plene obtinuerunt anno septuagesimo. Ex quo sane totum ejus diei officium de laetitia est, ut partim illorum exprimamus laetitiam, partim etiam nostram, quam finitis septem aetatibus, a mundi exsilio liberati habebimus, cum coalestem paradisum, quae vere patria nostra est, intrabimus.
On this page