Text List

Caput 131

Caput 131

De Pentecoste.

CAPUT CXXXXI. De Pentecoste.

His breviter de Paschali tempore expositis, de Pentecoste Domini deinceps agenduim est. Populus Israeliticus quatuor praecipue celebrat solemnitates, Pascha scilicet, quia tunc eos Dominus liberavit ab gyptiorum servitute, et a percussione angeli, aspersis immaculati agni sanguine postibus. Non cnim fuit domus alicujus JEgyptii, in qua non moriuus aliquis conspiceretur. In domibus vero Hebraeorum minime. Celebrant praeterea Pentecosten, quia tunc acceperunt legem, et Scenopcgiam in Septembri, qua interpretatur fixio tabernaculorum. Iu hieme denique celebrant Encaenia, id est dedicationem templi. Nos autem tantum duo istorum scrvamus, Pascha videlicet et Pentecosten, sed alia ratione atque illi : illi enim celebrant Pascha, quod tunc ab Agyptia servitute fuerint liberati : nos ideo Pascha celebramus, quia tunc per Christum redempti sumus. llli celebrant Pentecosten, quod tum legem acceperunt; nos ideo, quia tunc accipimus Spiritum sanctum. llli acceperunt legem in tabulis lapideis extrinsecus scriptam. In tabulis quidem lapideis, ad designandum eorum duritiem; extrinsecus vero scriptam, quod litterae spiritualem intelligentiam non pertingebant. Sed Spiritus sanctus datus est septuaginta duobus discipulis, in corde digito Dei intus spiritoalem intelligentiam eis dictante. Yerum animadverte aliud esse Pentecosten, aliud quinquagcsimam, itemque quinquazesimam muttifariam accipi. Est enim quinquagcsima dierum annorum, psalmorum, personarum et denariorum. Rursus quinquagesima haec dierum triplex est. Est enim utia a Dominica, quae vulgo appellatur Esto mihi, usque ad Pascbham; alia a Paschate ad Pentecosten, et tertia, a Sabbato in Albis usque ad Sabbatum post Pentecosten. Prima est poenitentiae et afflictionis, secunda laetitiae et cxsultationis, tertia velut figurae : praefigurat enim octavam aetatem, in qua utraque stola induemur. Ex quo quidem fit quod duo Alleluia illa quinquagesima cantamus, quorum primum significat corporis stolam, secundum animae. Sic quoque tres sunt psalmorum quinquagesimse, prima est a Deatus vir usque ad Miserere mei ; secunda a Miserere mci usque ad Domine, exaudi; tertia denique a Domine exaudi usque ad Omnis spiritus laudet Dominum. Ha quinquagesimae dies diluvii significant. Tot enim diebus aquarum fuit inundatio, scilicet centum et quinquaginta diebus. Ideo autem tres quinquagcsimas psalmurum cantamus, ut Deus a tali nos diluvio et ab omni malo defendat. Quinquagesima porro annorum erat jubileus. De quinquagesima personarum habetur in Genesi, ubi Abraham in hunc modum a Domino quaerit : Si septuaginta, inquit, in populo inveniantur justi, nunquid eis parces ? (Gen. xvin.) lHa, respondit Deus, et sic postea de sexaginta, et quinquaginta, usque ad decem ibid.) De quinquagesima vcro denariorum habetur m Evangelio, ubi de duobus agitur debitoribus, euorum unus debebat centum denarios, alter quinquaginta. Sed haec de illis dixisse satis sit.

Dicitur ergo Pentecoste a aevrxovra quinquaginta, quod dies haec a resurrectione Domini distat quinquaginta diebus. Hinc mnvraxoccoc Latine dicitür «qunquagesimus. Sicut cnim populus Israeliticus quinquagesimo die a Pascha, quod celebraverunt in Ramasse, venerunt ad montem Dei Horeb vel Sina, quod idem est, et legem tunc acceperunt (Exod. xx), ita die quinquagcsimo a passione Domini Spiritus sanctus discipulis in superiori coenaculo adventum ejus exspectantibus datus est in linguis igncis. Et in linguis utique, ut in omni genere linguarum et sermonum facundi essent (Act. i); in igneis vero ideo, ut inflammarentur amore charitatis. Datus est igitur Spiritus sanctus discipulis, cujus gratia est septiformis, quoniam numerum scilicet septenarium, maxime observant Judai in omnibus, idque non sine specie figurae. Ipsi enim cclebrant septimum diem, videlicet Sabbatum ; septimam septimanam, nempe Pentecosten; scptimum mensem, nimirum Septembrem, qui apud eos fere habetur celebris ; et septimum annum, utpote qui servi a Judaeis manu mittebanur, si vellent. Si autem aliquis manumitti non vellet, sed in domini servitute remanere, is ad postes tabernaculi vel templi ducebatur, atque ejus aures subula perforabantur, quod erat signum scrvitii, ne amplius manumitteretur, si forsitan postea ex scrvitute manumitti vellet. Sic quoque hoc anno quaecunque terra ex se gratis procreabat, erant communia. Non enim colebatur eo anno. Pari ratione nos septimo die, videlicet in Sabbato, baptismum celebramus. Sabbatum enimn requicm significat, et pos per baptismum sab- batizamus, id est requiescimus , quoniam quando homo baptizatur, habet anima ejus quietem, cum per Spiritum a vitiis emundata infidei unitate quiescit. Sciendum ergo est duobus tantum Sabbatis regulariter baptismum celebrari. Sabbato videlicet paschali, et Pentecostes : paschali quidem Sabbato, quoniam in passione Christi omnes baptizamur, boc ess redimimur ; Sabbato vero Pentecostes, quia tunc per Spiritum sanctum mundamur et sanctificamur. Atque hujus quidem Sabbati officium nunc tractandum est.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 131