Text List

Caput 130

Caput 130

De varietatibus hujus temporis.

CAPUT CXXX De varietatibus hujus temporis.

Dicto de festis, considerandae sunt quaedam hujus temporis varietates. Sunt enim hae tres septiman:e quasi propriis vocabulis nuncupata. Prima est paschalis, secunda in albis, tertia exspectationis, ila videlicet quae est post Ascensionem Doniini. Prima dicitur sanctificata, quia homines per baptismum sanctificati tota illa septimana xestem gerunt in qua baptismum susceperunt, quae significat primam stolam. Secunda septimana appellatur in Albis, quoniam tunc baptizati altero Sabbato vestes baptismi deponentes, albas induunt vestes. Vel quoniam tunc solent, illi qui baptizati sunt confirmari ab episcopis, et alias albas vestes induere, usque ad sequens Sabbatum. Vel certe ideo nomi- naur in Albis. quia significat vitam aeternam in qua utraque stola vesticmur. Tertia tandem nuncupata est, ut diximus, septimana exspcctationis, quod repraesentet tempus illud quo apostoli exspeciaverunt adventum Spiritus sancti. Atque hinc animadvertamus quosdam solere jejunare ab Á scensione usque ad Pentcecosten, quia apostoli eo tempore dicuntur jcjunasse Sed D. Gilberto videtur non esse jejunandum, quod ad Paschale tempus pertineat. Alia item varietas hic est attendenda. Septimana enim paschalis non protenditur nisi usque ad Sahbatum in.Albis, atque ita Pascha pro octavis sex duntaxat dies habet. Septimana in Albis incipit a Sbbato in Albis, et finitur in altero Sabbato, et sic durat octo dicbus. Octavae Ascensionis cum deberent terminari v, Feria ante Pentecosten. Nam licet duo dies qui octavis supersunt, ad missam officium suum facile possint ab Dominica accipere, tamen non haberent ad nocturnos invitatorium vel responsoria, nisi ab Ascensione Domini illa peterent. Unde profecto decem illi dies pro una octava reputantur. Nec id quidem mirum cum totum Paschale velut una habeatur octava, quemadmodum etiam tempus illud a Nativitate Domini usque ad octavas Epiphaniae.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 130