Caput 134
Caput 134
De institutione jejuniorum Quatuor Temporum
In primitiva Ecclesia fuit institutum ut jejunia haec quoque anno ter fierent. Sed Calixtus papa instituit (9) ut quater fierent, sumens rationem ex Veteri Testamento. Judaei namque quater jejunabant in anno, ante Pascham, Pentecosten, Scenopegiam, id est ante fictionem tabernaculorum in Septembri, et ante Encania, id est dedicationem in Decembri. Praeterea si ter fierent, et tres dies singulis vicibus jejunarentur, anno diviso in tres partes rcmanerent semper aliquot dies, quorum primitias non redderemus. Sunt rursus et multe alie rationes, quamobrem quater fiant in anno. Una est quod in humanae naturae constitutione quatuor sunt qualitates, ut pole quod simus calidi, frigidi, humidi, sicci, ex quibus qualitatibus quilibet peccandi petit delectationes. Ut ergo quatuor has qualitates a peccandi libidine refrenemus, quater in anno jejunamus. Vel talis etiam ratio reddi potest : Homo constat ex anima et corpore. Corpus autem consistit ex quatuor elementis. Sed anima tres potissimum habet proprietates, uti ratione, irasci, et concupiscere. Quare ut haec in nobis moderentur, quater in anno tribus diebus jejunamus, ut quaternarius numerus referatur ad corpus, ternarius ad amimam. Rursum, annus in quatuor tempora dividitur, quorum unumquodque tres habet inenses. Quater igitur in anno jejunamus tres dies, pro quolibet mense diem unum. Est iterum alia ratio, cur quater jejunamus, ob quatuor videlicet anni tesapora. In hieme enim mandamus terrae semina, in vere arbores florescunt et' vineae pubescunt, in aestate metimus nonnullas fruges, et in autumno colliguntur uvae. Quater denuo jejunamus, quia ut veteres quoque anno quater jejunabant quadragesimam diem, et nos his temporibus tres dies jejunamas. Dicuntur autem jejunia Quatuor Temporum, vel jejunia primitiarum, vel jejunia duplicia, quia funt tribus diebus, quibus solemus jejunare in una septimana. Sunt vero instituta, ut dictum est, a Calixto papa, et prima hujusmodi jejunia fiunt in Martie, in prima videlicet septimana Quadragesimec. ut in nobis marceant vitia. Non enim omnino possunt exstingui. In aestate fiunt secunda, nimirum in septimana Pentecostes, ut quoniam tunc venit Spiritus sanctus, et nos esse debeamus ferventes spiritu. Tertia jejunia fiunt ante festum sancti Michaelis, in tertia septimana Septembris, quod quemadmodum tunc arborum fructus colligantur, et nos quoque deceat Deo reddere bonorum operum fructus. Quarta postremo flunt in septimana, ante Natale Domirii scilicet in Decembri, quia sicut tunc herbae moriuntur, ita et nos oportet mori mundo, et renasci Deo.
In horum jejuniorum quarta feria dici debent duae lectiones tono sive voce nocturnali : una ex Yeteri Testamento, altera ex Novo, tono et voce conmuni, ad significationem ejus, quod qui ordinandi sunt Sabbato sequenti, oportceat ut sint utriusque Testamenti periti. Idem indicat mitra episcopalis per duo illa cornua (10). Debet enim hic utriusque Tcstamenti non esse ignarus, quo tanquam duplici cornu possit ferire fidei inimicos atque haereticos. Sexta jejuniorum feria, una duntaxat dici debet lectio, quod auctor Veteris et Novi Testamenti unus et solus sit Deus atque ex Veteri et Novo Testamento unum factum sit Evangelium. Sabbato autem quatuor recitantur lectiones, antequam celebrentur ordines, quarum prima pertinet ad populum, secunda ad Ecclesiae primates, tertia ad ministros, quarta ad omnes religiosos. Lectio banielis ideo sequitur de tribus pueris, quod qui sunt ordinandi. in fide debeant esse probati, sicut illi fuerunt. Sunt autem hi circa tria potissimum inquirendi, circa naturam, utrum videlicet ex legitimo matrimonio sint procreati : circa litteras et circa vitam ac bonam conversationem. Notemus ergo hic quod archipresbyter ordinandos prius debeat offerre archidiacono : unde hic etiam dicitur vicarius, quoniam in hoc vicem supplet sacerdotum. Eorum enim esset hoc facere. Archidiaconi officium cst eos examinare et scrutari in vita, in natura et houesta conversatione, atque ita eos tradere in manus scolasteris, cujus munus est periculum facere in litteris. Sic itaque diligenter inquisiti dcbent tradi in manus episcopi. Post lectionem Danielis subjungitur cantus Benedicite. Sed quare ad lectionem Danielis non flectuntur genua, supra dictum est. Epistola Pauli deinde legitur, ad quam genua non flectimus, quoniam ad Novum pertinet Testamentum. lIluic deinceps tractus subjungitur cum gravi cantu, quod ordinati graves esse debeant et constantes, ne facili superbiae flatu afferantur. Obiter tamen animadvertere non permissum esse, ut eadem die bis aliquis ordinetur. Sed si necesse fuerit, potest ordinari Sabbato in diaconum, et Dominica sequenti in sacerdote, et postea in octavis Pentecostes potest consecrari in episcopum.
On this page