Caput 135
Caput 135
De tempore peregrinationis ac festis in eo contentis.
Ab hoc ergo Sabbato incipit tempus peregrinationis, quoniam sumus quidem in itinere quo venitur ad patriam, sed hostes et adversarios habemus antequam illuc perveniamus, nimirum carnem nostram, mundum et diabolum. Legimus hoc tempore librum Regum, ubi bella nebis proponuntur et victoriae, ut et nos contra bostes fortiter pugnemus, et adepti victoriam in caelis tandem coronemur. Ft notemus obiter apud auctores tribus potissimum nominibus appellari Judaeos. Primo, quia vocantur recutiti, unde lsaias : Recutita, inquit, sabbata, id est Judaica, quoniamrecisam verendorum cutem habent. Appellantur etiam Palaestini : unde Ovidius :
Terra Palastino septima culta viro. (Ovip. De Art. amat. lib. s, vers. 415.) (10) 25. q. x, c. Episcopus.
Et communi n6mine Judaei ab Juda filio Jacob, qui unus fuit cx duodecim patriarchis. Quantumvis enim duodecim fuerint tribus, quae a duodecim filiis Jacob descenderunt, a Juda tamen Judaii ideo sunt appellati, quod de regno Judae hoc pacto prophetaverat Jacob : Non deficiet princeps de Juda, nec dux de femoribus ejus, donec veniat qui promissus est (Gen. xrix). De tribu autem Juda venit Dominus noster Jesus Christus. Notemus praeterea, quod aliquae siut octavae devotionis,, ut sancti Nicolai, et sanctae Mariae Magdalenae, qui octavas non habent, sed quoniam sunt quarumdam ecclesiarum patroni, ideo eis fiunt octavae. Suntet octavae venerationis ut in magnis solemnitatibus ; et siguificationis, ut Petri et Pauli quae secundam significant stolam quam habituri sunt, videlicet corporis glorificationem. Paulus historiographus diaconus Romanae curiae, monachus Cassiniensis, cum die quodam paschalem cereum consecraret, fauces ejus raucae factae sunt, cum prius esset satis vocalis. Ut ergo vox ei restitueretur, in honorem S. Joannis hymnum hunc composuit : Dt queant laxis, «tc., unde in principio petit vocis restitutionem, sicut restituta est Zacbariae merito S. Joannis. De quo quidem dicemus, si primo festum Gervasii ac Prothasii breviter exposuetimus. Et quidem hoc uuum hic dicimus, quod in eorum officio cantatur : Loquetur Dominus pacem in plebem suam (Psal. Lxxxiv). Nec hoc sane sine causa tum temporis dicitur, quod in horum festo reformata fuerit concordia inter Longobardos et Romanum imperium. Caetera de illis historia plene perstringit.
On this page