Caput 147
Caput 147
De Decollatione sancti Joannis.
Ut modo Decollationem Baptistae aggrediamur, praecipue illud cognoscendum est, ipsum tempore Paschali fuisse decollatum et corpus quidem a discipulis suis Sebastae sepultum, caput vero minime. Quid autem de capite ejus postea actum sit, et quemadmodum in Aquitaniam venerit. dicetur alibi. Movetur hic quaestio, cum truncus in alio loco, atque in alio caput fuerit sepultum, in utro illorum dicatur Joannes sepultus, sed huic controversiae ex supra dictis dari potest solutio. Pergamus ergo. In eo loco tbi corpus erat situm multa in dies Deus et maxima operabatur miracula, ita ut isthuc magna Christianorum turba conflueret. Quod sanc cum cthnici vidissent, moleste admodum tulerunt, et quoniam hoc tempore imperabat Julianus apostata, msaximus Ecclesiae persecutor, in dedecus Christianorum S. Joannis mausoleum destruxerunt, et ossa jus per agros sparserunt. Sed cum et illuc Christiani venirent, nec miracula cessarent, rursus etbnici ossa collegerunt et combusserunt. Verum digitus ille quo Dominum ad Jordanem venientem demonstraverat, inquiens : Ecce Agnus Dei, comburi non potuit. Multi tamen Christiani, qui cthnicis intererant, dum ossa colligerent, quae potuerant, reservarunt. Atque ob hanc quidem rationem placuit D. Gilberto festum hoc potius collectionis dici debere, quam decollationis. Non desunt qui putant B. Thecliun digitum S. Joannis, qui comburi non potuit. ex oris transmarinis detulisse in Mauritaniam, ibique in bonorem B. Joannis ecclesiam construxisse, quae hoc die fuit dedicata. Quare statutuin fuit a pontifice ut hic dies per universum orbem Christianum beato Joanni sacer baberetur, juxta quod videtur festum hoc appellandum esse dedicationis. Festum Bartholomaei praetermittimus, quod quae hic essent dicenda, satis cumulate ejus tradat historia. Concionatus tamen est verbum Dei in India, ubi primo die fuit excoriatus, altero obtruncatus et translatus Beneventum.
On this page