Text List

Caput 146

Caput 146

De Assumptione beate Mariae Virginis.

CAPUT CXLVI. De Assumptione beate Mariae Virginis.

Agendum deinceps est de Assumpuone D. Maria. In primis tamen scire oportet quod sanctorum transitus multis appellatur modis. Dicitur enim exitus, transitus, obitus, natale, nativitas, natalitium, dormitio, depositio, quemadmodum est Joannis evangelistae, passio et assumptio. Sed hoc nomca quasi per antonomasiam solunnnodo dc Leata Maria dicitur. Verum esse beatam Mariam, quo.l ad animam ejus attinet, assumptam fuisse certo novimus; an vero corpus illius postea ctiam assumptum fuerit, profecto incertum est. Pie tamen credimus ipsam integre fuisse assumptam, sed prius anima, ac deinde corpore. Nihilominus tamen mulicr quaedam religiosissima appellata Elisabeth, quae etiam nunc in vivis est, habitatque in fiuibus Saxoniae, ait sibi esse revelatum quod circiter dies quadraginta assumptum fuerit corpus post Assumptionem animae. De qua re opusculum quoddam composuit, sed non est in Romana Ecclesia comprobatum. Quaeritur autem quamobrem illo die cantetur evangelium de beata Maria Magdalena et Martha? Ad cujus rei evidentiorem declarationem sciendum est quandoque evangelium legi in ecclesia tot rationibus, quot a nobis ante satis expositum est. Fit namque ut inter- dum legatur evangelium propter rem ipsam quam continet, cujusmodi est de Trinitate; interdum vero propter rei partem aliquam, ut est Liber geueratioxis i-Matth. 1), quod ob ultimum versiculum quo Christi fit mentio, recitatur. Legitur et aliquando propter totum, quale istud profecto est quod in Circumcisione dici consuctum est : Postquam consummati sunt dies octo, etc. (Luc. u). Si nonnunquam propter tempus, ut in prima die Quadragesimae, ac propter jejunium, nonnunquam propter litanias, cujusmodi istud est evangelium, quod ovi, piscis, ac panis mentionem facit. Nonnunquam denique causa loci, veluti hoc quod in Septuagesima leziur : Eziit homo qui seminat , seminare semen ssum, etc. (Matth. xin). Dicitur autem homo hic luisse beatus Paulus, qui seminavit semen, id est verbum Dei. Atque ideo illo die recitatur collecta de sancto Pauto, sub cujus finem habetur : Doctoris gentium, etc. Eo namque die D. Papa in bcati Pauli ecclesia sacrum celebrat. Postremo evangelium aliquapde vero juxta historiam, ut in Circumcisione, aliquando vero juxta suam allegoriam, quemadmodum hoc est quod in Assumptione Martae virginis de Maria Magdalena ac Martha legitur. Quod eryo hic istiusmodi legatur evangelium, indicat utramque vitam, et contenplativam et activam in una Maria virgine fuisse. Ipsa enim fuit Magdalena, boc est quae circa vitam contemplativam versabatur. Ipsa fuit Martha, id est quae circa activam vitan tota ctiam fuit occupata, quemadmodumn ex muitis locis liquido probari p.test. Nam et in contemplativa ipsam sedulo versatam fuisse, vel haec verba satis declarant : Maria autem conservabat omnia terba hec, conferens in corde suo (Luc. n). lMabet autem festum hoc jejunium atque octavas praeter cetera Maria festa, cum et nullum ejus sit majus aut celcbrius, quemadmodum de quolibet ctiam alio sancto censcndum est, utpo:e cujus transitas solemnior sit quam ejusdem festum aliud. Ab hoc tamen excipitur festum Joannis Baptistae, quippe quod ejus nativitas longe major sit quam passio, idque ob ejusdem significatur atque annuntiationem. Notemus vero hic quinque esse festa Marise Virginis anthentica ac comprobata, quorum primum est Nativitas. Festum enim Conceptionis aliqui interdum celebrarunt (12), et adhuc fortassis celebrant, sed authenticum atque approbatuni non est : imo enimvero prohibendum potius esse videtur. In peccato namque concepta fuit (15). Alterum vero est parientis, hoc est in Natali Domini. Sed quoniam tum et Filii festum agitur, quod plenum exigit officium, nullam ejus servamus solemnitatem usque in octavas. Tum enim omnia responsoria de beata Maria cantantur cum prima ejus diei missa, cujus introitus est : Vultum iuum. Missa autem secunda de puero est. Tertium festum Maria est Purificationis, et quartum Mariae ad Martyres, quod modo festum Onmnium Sanctorum appellatum est. Déenique quintum est Assumptionis, cujus gratia haec omnia tradimus.

Praeterea et illud hic animadvertere opera pretiun est, nempe quatuor in universum esse de beata Maria evangelia, quorum unum est, Missus est Cabriel (Luc. ), tametsi quidem non nisi in Adventu el in cjus Annuntiatione usurpctur; alterum, Extollens vocen quadam mulier; tertium, Exsurgens autem Haria in diebus illis, abiit in montana cum [cstinatione (Luc. x), ctc. (Luc. 1), ac quartum tandem, Stabat juxta crucem (Joan. xix). Atque liaec quidem tria postreina ejusmo-Ji sunt, ut quoticscunque peculiaris missa dc ipsa celebratur, cani aut legi possint. Memincrimus interim fcstum Annuntiationis non tam Mariae esse quam Domini, imo potius hujus quam illius, ut hic sint quod cadem habcatur praefatio in Natali Domini quae in cjusdemn Annuntiatione. ÍIn hoc itaque Assumptionis festo psalmi :tque alia quae gencratim diei consueverunt in Dedicatione ecclesiae, speciatim de B. Maria cantantur. Ut enim Ecclesia mater est omnium sanctornm, nomenque tenet virginitatis, videlicet mentis ac fidei, quae corporis praefertur virginitati, sponsa Christi dicta. Unde illud, Despondi vos uni viro virginem castam exhibere Christo (I11 Cor. ix), sic profecto B. Maria dicta et Virgo est, et sanctissima sanctorum. Recitantur autem lectioncs ex Cantico amoris, nempe, Osculetur me osculo oris sui (Cant. 1). Uude et responsoria atque antiphonae petuntur. lilud quoque diligenter observandum est, nimirum hoc tempore legi oportere li. ros Salomonis, primo quidem Parabolas, idque ab initio Augusti, deinde Ecclesiasten, ac tandem etiam Canticum amoris cujus dimidium in hoc festo usque ad octavas legitur, reservato altero dimidio usque in Nativitatem D. Mariae. Quarto vero recitatur Ecclcsiasticus, quinto liber Sirach, sexto denique liber Philonis, scilicet Sapientiae, qui appellatus est Salomonis, quod sententias contincat Salomonis; Philonis autem, quod ille eas in librum redcgerit. Nec vero convenit ut ipso dic Assumptionis sermo hic Hieronymi in ecclesia legatur, sed in capitulo, utique, ad quod nimirum proprie compositus videri potest. Ad postremum ergo hic animadvertere quod paulo ante dictum est, virginitate videlicet mentis praevalere intcgritati corporis. Quod enim hoc verum sit facile ex verbis B. Mariae constare potest. Ait namque hoc modo : Respezit humilitatem ancille sue. (Luc. ). Non, inquit virginitatem, sed hunmilitatem, hoc est fidem et puritatem mentis. Atque haec de festo Assumptionis dicta sufficiant.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 146