Text List

Caput 151

Caput 151

De Exaltatione sancte crucis

CAPUT CLI. De Exaltatione sancte crucis

Exaltata fuit sancta crux, ejusque festum institutum eo tempore quo Heraclius vicit Cosroen regem Persarum. Hic autem Cosroe cum, destructa Hierosolvma, crucem Domini inde abstulisset, facta domo ad similitudinem coeli, fecit sibi in ea sedem, ac lignum a dextris posuit loco Filii, gallum a sinistris loco Spiritus sancti, atque ita ipse in medio sians se Deum et Dominum appellari voluit. (uod audiens Heraclius imperator Romanus aciem movit juta Danubium illum, qui apud Persas est, non bunc qui in Suevia oritur. Nam alterum illum forte er bis partibus in illas venisse dicere possumus et nomine hujus esse appellatum, sieut Trojani fecisse dicuntur. Hinc victo filio Cosroes singulari certanine, crucem Domini tulit Heraclius, voluitque illam in suum locum restituere. Sed cum appropinquaret Hierosolymam, portae civitatis per se fuerunt clausae, ut non intrare potuerit. Quod cum vehementer admiraretur, audita vox estecoelo, inquiens Regem regum non sic intrasse Jerosolymam pbaleratum, sed humilem et super asinam sedentem. Atque hic statim suam agnoscens elationem, ex equo desiliit, et valde est humiliatus, ac portae sua sponte ei apertae sunt, nudisque pedibus civitatem intravit. In hujus ingressu multi diversorum genere morborum per crucem curati sunt. Ferunt ab Adamo Seth filium ejus missum fuisse in paradisum, qui ramum inde sibi datum ab angelo retulit ad patrem, qui statisa illius arboris mysterium cognoscens, cam terrae inseruit, in magnam arborem procrevit. Postea vero cum in templi aedificatione ex diversis mundi partibus arbores afferrentur, allata est illa et relicta tanquam inutilis. Unde deinceps ad fuveas quasdam civitatis posita est, per quam commode transire possit. Hanc cum vidisset regina Saba, noluit transire, sed adoravit. Postea autem rejecta est a probaticam piscinam , quae tempore passionis Christi desiccata fuit. ac tum apparuit lignum, cui cum aliud pon invenirent Dominum aflixerunt. Major vero est festivitas inventionis quam exaltationis, quod ab Eusebio fuerit instituta, qui eo die fecit populum convenire ad adorandum crucem. Fuit enim hic pontilex Romanus trigesimus.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 151