Caput 152
Caput 152
De beato Mauritio, ejusque sociis.
Sequitur videndum de festo B. Mauritii, et Thebaea legione. Multae sunt Thebae, una in Agypto a Busiride rege JEgypti condita, dicta alio nomine Heliopolis. Ex hac oriundus fuit Mauritius atque inde dicuptur Thebaei. Alia est in Beotia a Cadmo Agenoris filio condita, a qua dicti sunt Thebani. Tertia est in Judaea, unde appellati sunt Thebites. Illi vero qui cum Mauritio mortui sunt, erant ex Thebe gypuorum. Cum ergo Calli exercitum suum in Romanos eduzissent, dux AEgypti collegit exercitum in quo fuit beatus Mauritius, qui sub se habuit legioDet, virorum scilicet sex millium sexcentorum et sexaginta sex. Verum cum jam essent in exercitu, tyrannus voluit eos cogere ad adorandum idola, qui ut non voluerunt, ita decimam accepit partem atque interfecit. Quod animadvertens Mauritius, sermonem suum convertit ad socios, orans ut viriliter agerent et starent, qui sic ab eocorroborati, martyrium perpessi sunt. Sed illi priusquam Romam venissent sunt baptizati.
On this page