Caput 154
Caput 154
De festo angelorum sive Michaelis.
Festum angelorum, quod hoc tenpore colitur est Dedicationis, quando cis basilicae dedicatae sunt, quoniam hoc festum omnium angelorum dicitur. De barbarorum autem fuga et tauro agitur inter Pascha et festum Ascensionis, quando de festo angelorum agitur. Proinde vero de nominibus angelorum dicimus, quod nec sibi nomina imposuerunt, nec eis a Deo data sunt, sed ab hominibus : a quibus autem, nescimus. Caeterum in feato S. Michaelis cum de angelis omnibus agatur, Michaei nominatur, quia ipse praeest paradiso, et ad suscipiendas animas princeps est constitutus. Hic quoniam in Gargano monte visus sit, ac ipse locum sibi in alto elcgerit, ideo ei ubique fere terrarum in edicto loco basilica constituitur. Sanctis vero quasi hominibus et terrenis in imo templa dedicantur. Dicunt autem nonnulli tot esse in quolibet angelorum ordine legiones, quot sunt legionis unitates, scilicet sex mille sexcentae et sexaginta scx. Certum est tamen plures cesse legiones quam ordines, unde Dominus inquit Petro : Nescis, quod si rogavero Patrem meum, mittet mihiplusquam duodecim legiones angeloru (Matth. xxvi). Ait Haymo tertius episcopus llalherstatensis, quod si quis posset videre spiritualee creaturas, ita eas videret ebullire in aere, tanquam minimas atomos in splendore solis. Constantinus etiam imperator, cum ad oras transmarinas proficiscerctur, invenit Eusebium virum sanctissimum, cui dixit. « Yir sancte, pete a me quo tua Ecclesia ditetur. » llle -vero respondit, Ecclesiam suam satis divitiis abundare, sed se rogare, ut in omnibus mundi plagis scrutentur nomina sanctorum, et eorum paasionum tempora, ac sub quibus et quemadmodum passi sunt, rescribat. Quo quidem facto refert Eusebius, quolibet anni die plusquam quinque millia aanctorum festa concurrere. Unde fertur Gregorius dixisse : « Totus mundus sanctis plenus est. » Quod autcm Michael dicitur pugnasse contra draconem, allegorice quidamm intelligi volunt, videlicet Michacel, id est Christus. Dicunt tamen olii historice esse in- telligendum, quoniam scilicet ministerio Michaelis et angelorum ejus depulsus est diabolus. Quamobrem ita etiam depingitur in Ecclesia propter laicos. Quaeritur praeterea utrum Michael sit nomen unius angeli, an vero plurium? Dicunt aliqui unius esse. Sed putant alii, quod quando unus angelorum uittitur ad aliquod magnum et mirabile faciendum, is Kichael nuncupetur. Certum est autem Michaelem fuisse, qui missus est in Agyptum, et celebres illas ac famosas plagas fecerit, et mare Rubrum diviserit.
On this page