Caput 153
Caput 153
De sancto Matthaeo
De beato Matthaeo hoc tantum dicunus, quod lcvita fuit, ideoque in lege magis edoctus. Inde est quod profundae significationis oppositiunes adversus hostes suos fecerit. Fuit autem Hebraeus, quare ei llebraeis Evangelium llebraice scripsit. Ubi obiter animadverte nos Hebraeos dicere, si quando de lingua loquimur ; Judaeos cum de ritu vel gente. Postea hujus liber translatus est in Graecum, et deinde de Graeco in Latinum. Praedicavit autem sub Caio Caligula, qui sic nominatus est, quod cum nasceretur in expeditione caligis fuerit coopertus. Scripsit vero Joannes sub Nerva; Marcus sub Nerone. Sed quo tempore Lucas scripserit, incertum est. Nomen hoc Matthaeus, ut inquit Beda, in sua orthogeaphia per duplex tt scribitur.
On this page