Text List

Caput 156

Caput 156

De sancto Luca.

CAPUT CLVI. De sancto Luca.

Lucas natione fuit Syrus, patria Antiochenus, et praedicavit in Bithynia, atque isthic propria morte absque martyrio vitam feliviter finivit. Vixit autem octoginta annis, ei duo volumina posteritati reliquit, Evangelium videlicet et Actus apostolorum. Fuit discipulus Pauli, a quo quae docuit didicit, sicut Marcus a Petro. In prologo tamen Evangelii invenitur, quod ipse didicisset a quibusdam qui a principio fuerunt cum Domino. Ex quo sequi videretur, quod non ex Paulo didicisset , cum hic a principio cum Domino non fuerit. Verum quadam ex DPaulo didicit, quaedam etiau ex aliis, sed maxime tamen a Paulo edoctus est.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 156