Text List

Caput 157

Caput 157

De Simone et Juda.

CAPUT CLVII. De Simone et Juda.

Jacobus, Simon, Judas, qui et Thadaeus, Joseph Barsabas, qui et Justus cognominatus est, ne propter injustitiam ab apostolatu fuisse repulsus credatur, fratres fuerunt, inter hos scilicet Joseph Barsabam, et Matthiam facta est sortitio. Atque. ille quidem Jacobus frater Domini dictus est, quoniam omnes cognati Hebraeo idiomate fratres vocabantur, vel quia ipsi erat quam simillimus. Joseph vero cognatus dicitur Domini, vel quia pater putativus erat, vel quia cognatus esset ex parte matris, nimirum B. Mariae. De Simone fertur quod sit crucifixus. Sed prius tamen in Agypto praedicavit, ac postea venit Jerosolyman, atque isthic post beatum Jacobum minorem, qui dictus est frater Domini, creatus est episcopus. Vixit autem centum et viginti annis. suscitavitue antequam moreretur triginta mortuos, filium nempe sui hospitis submersum fluctibus, et ejus gratia caeteros. Obiit vero annorum centum et viginti in Bosphoro, non in Pastophorio, ut quidam censent. Est autem Pastophorium, ut nonnulli volunt, porticus templi, in qua jacebant custodes templi. Judas vero praedicavit apud Persas et Medos, atque isthic mortuus est apud llermenios.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 157