Caput 161
Caput 161
De celebratione Mortuorum officii.
Praeterea modo videamus de ipsius officii celebratione. Àc primo quidem, ut sciamus, quae sint tacenda, et secundo quae sint dicenda , quoniam officium mortuorum imitatur triduanam Christi sepulturamn, et illius omnino vestigia sequitur. Sicut eryo tribus illis diebus, ita et in hoc officio omnia cantica latitiae subticemus. Inde etiam est quod, Domine, labia mea aperies, ad matutinas, vel vigilias mortuorum et Deus in adjutorium, non dicatur in principiis borarum, neque Venite exsultemus (Psal. xciv), neque Gloria Patri ad responsorium, aut sub finem psalmorum. Pari modo ad lectiones neque benedictiones petimus neque damus, nec Tu autem, Domine, nec Deo gratias unquam dicimus, usque adeo ut ne ad missam quidem. Posset tamen e alia ratio reddi, quamobrem in officio mortuorum bac taceantur : cum enim mortuorum exsequias celebramus, ad plangendum venimus, et lacrymandum, non ad solemnizandum : Ob quam rem sane besitiae cantica subticemus. Nam non bene convenit huic officio Venite, exsultemus, nec, Domine, labia mea, sed potius cum eo videntur repugnare. Officium autem mortuorum a vesperis incipit, quas in bunc modum auspicamur : Placebo Demino (Psal. cxw). Quibus absolutis sequitur completorium, ac postea vigiliae, quarum tria sunt genera. In quibusdam enim Ecclesiis novem leguntur lectiones ex Job : in aliis vero totidem sed ex lib. Sapientiae. Incipiunt autem hae hoc pacto : Melius est ire ad domum iuctus quam ad domum convivii (Eccle. vn). Sunt rursus ali Ecclesix, in quihus itidem novem recitantur lectiones, verum ex sermone quodam beati Augustini , quem ille composuit de mortuis, et quem finivit in hunc modum. Beati mortui qui in Domino moriuntur (Apoc. xwj, quoda quibusdam dicitur sub finem lectionum loco. Tu autem, Domine : quemadmodum in adventu Domini, in Nativitate, et in Epiphania lectiones Isaiae finiuntur hoc pacto : Convertimini ad me et salvi eritis, et lamentationes Jeremiae ad tenebras hac ratione : Jerusalem, Jerusalem, convertere ad Dominum Deum tuum. Verum aliis diebus hoc modo : Tu autem, Domine, etc. Aique ita sunt quatuor mcdi finiendi lectiones. Ad missam proinde thus offerri fion. dettet, quamlibet hoc tempore ita usu receptum sit. Nam in veteri lege prohibitum fuit ne pro peccato offerretur oleum laetitiae nec thus suavitatis; ubi enim peccatum, ibhi tenebrae, atque isthic non debet esse laetitia, nec suavitas, sed luctus et contritio cordis. Quocirca et exscquiae , quas nos facimus ob mortuorum commissa, celebrantur.
Animadverte interim in lege Movsi probibitum fuisse a Domino, ne thimyama boni odoris, vel thus sibi sacrificium aliquis adoleret in usus suos, ut odore ejus frueretur, quod si quis faceret, periret e populo suo. Atque ideo moris est in Ecclesia, ut ad altare benedictum ac consecratum thus offeratur; cum vero descendit thuribulnn vel ad clericos, vel ad laicos, ut tum aliud thus sine benedictione usurpetur, atque hominihus offeratur. Consuetum est hic quaeri, cur ad missam mortuorum pax non detur : et sane triplex assignatur ratio. Prima est, quia officium hoc uti dictum est triduanam Chrissi significat sepulturam, quando pax non datur propter osculum Judae. Secunda, quoniam non communicamus mortuis, quod nobis minime respondeant Unde profecto etiamest, quod corpus sive cadaverin ecclesia esse non debeat quandiu missa dedie celebratur, atque adeo si adsit, quod isthinc oporteat asportari, dum de mortuis missa canatur. Tertia est, quia sicut ex multis granis sunul collectis, unus efficitur panis, et ex multis racemis vinum exprimitur : ita quoque ex multis fidelihus quorum quidam sunt boni, et quidam mali, una constituitur Ecclesia. Quoniam ergo mottuo homine nescitur utrum sit ex conformitate Ecclesiae, et pacem habeat cum suo Creatore, ideo ad missam pacem non damus. Non autem dicimus Benedicamus Domino, nec Deo gratias, nec laudes aliquas referimus, quia non est unde sint agendae, cum nec dum appareat eorum requies.
Illud praeterea animadvertendum est officium mortuorum finiri nona hora, et non habere secundas vesperas, quo significatur quod hoc officium fincm habebit, quaudoquidem animae salvandorum ab omni poena liberatae sempiterna laetitia perfruentur, nimirum sancti, de quorum glorificatione in anima certa est Ecclesia. Primas et secundas vesperas habent, si in eorum officio novem lectiones decantentur. Et quidem primas, propter glorificationem animae, secundas vero propter glorificationem corporis quam habebunt, quaeque nunquam finem sit habitura. Si autem non nisi tres lectiones canantur, primas tantum vesperas habebunt. Nunc porro dicendum est, quemadmodum corpus sit sepeliendum, et quomodo tumulandum, et ad ecclesiam deportandum, a quibus, et quando. Quando ergo jam aliquis animam agere videtur, humi collocari oportet super cineres, vel paleas, quo innuitur quod cinis est, et in cinerem rcvertetur, quod ut aliis de se exemplum praeberet, B. Martinus fecisse legitur. Debet praeterca recitari passio Domini, vel ejus pars ali- qua ante morrentem si sit litteratus et doctus, ut. moveatur ad majorem compunctionem. Sic quoque et crux ante pedcs ejus esse oportet, ut jam moriens eam intueatur, quo vel inde magis conteratur. Debet recta jacere facie, ut coelum aspiciat. Priusquam vero expiraverit, necessarium est ut campanae pulsentur, idque ideo ut populus audiens oret pro eo. Pro mulieribus quidem bis, quoniam mulier invenit alienationem. lpsa namque primo fecit quo homo alienaretur a Deo. Quare secundus dies non habuit bencdictioncm. pro viro autem ter pulsatur, quod ab ipso Trinitatis quoddam in homine apparuerit exemplum. Primo enim Adamus formatus est e terra, deiunde mulier ex Adamo, ac postea ex utroque creatus est homo, ut ad eum modum hinc nata sit Trinitas quaedam. Ad postremumn pro ecclcesiastico tot vicibus debet compulsari, quot habeat ordines, ut sciat populus pro quo sit orandum. Pari ratione pulsari oportet quando portatur ad ecclesiam, et quando rursus ex ea ad tumulum. Priusquam autem corpus sepeliatur pannus sublevetur, debet sacerdos vel ejus vicarius illuc venire cum aqua lustrali seu benedicta ac orationes pro eo ad Dominum effundens, sanctos invocare, et rogare ut ejus animam suscipiant, atoue in locum gaudii deferant. Sunt enim quaedam animae, quae sunt perfectae, ut quam cito exeunt e corporibus, «d coelos evolent. Sunt et alie prorsus malae, quae illico ad inferos cadunt.
Verum praeter has sunt et aliae mediae pro quibus hujusmodi fit commendatio, idque tantum propter incertitudinem. Proinde abluto corpore et velato oportet portari ad ecclesiam, ac tunc debet missa cantari, ubi profecto animadvertas in quibusdam ecclesiis unicuique dari candelam in choro in altera manu et in altera quod offeratur, ac sic lecto evangelio ea offeruntur saceruoti pro mortuo, atque tum hujusmodi cantari solet versus, hostias et preces. Missa celebrata, ante cadaver praecantat sacerdos, et si plures sint sacerdotes omnes debent habere stolas, ac cum co orationes dicere. Peracto autem officio praecantationis, portatur ad sepulcrum cum hujusmodi psalmnis in exitu. Confitemini, et aliis, quid ad hoc peculiariter sunt instituti. Verum portari debet a similibus, ut si diaconus fuerit a diaconis , si sacerdos a sacerdotibus. si isthic praesto sint. Sin vero non, minime : cum necessitas legi non subjiciatur. Sic clericus a clericis, Catholicus a Catbolicis. Si vero fuerit ex fraternitate (et quam ita vocant, et saepe faciunt inter bomines), ab eis debet portari. Sed mulieribus non est permissum aliquorum cadavcera deportare, ne earum corpora nuda videantur, quod fortassis aliquando contingeret quemadinodum ncec licitum est eis pacem dare ad evitandam lasciviam. Deinde vero ponitur in sepulcrum, et isthic aqua apponitur benedicta, ac prunae cum thurc. FEt profecto aqua benedicta ideo ne ad corpus daemones accedant, quos hujusmodi aqua abigit ac propellit. So- lent enim diaboli saepenumero in mortuorum desaevire corpora, et quod non potuerunt in vita, id faciunt saltem post mortem. Thus autem apponitur propter corporis fetorem removendum, et prunae ad designandum quod terra illa in usus communes amplius redigi nequcat. Diutius enim carbo sub terra conservatur, quam iliud quidp:am, quod possit isthic, in testimonium relinqui. Hedera vel laurus, quae in perpetuum frondium servant, virorem in sarcophago prope corpora ponuntur, ad declarandum, quod illi qui moriuntur, in illo vivere non desistunt, quia quantumvis corpore moriuntur, anima tamen vivunt. Alia sane ratione in funeribus habebatur cupressus. Nam quemadmodum haec caesa non iterum revifescit, sed tota moritur : ita hoino ex eo quod moritur, non rursum reviviscit. llaec de mortuis dicta sufliciant, ac de festis Quatuor Coronatorum deinceps agamus.
On this page