Caput 160
Caput 160
De institutione officii.
Sequitur de officio, et primo quidem a quibus fuit institutum, secundo a quibus fuit actum, tertio a quibus habuit initium, quarto de modo celebrandi. Officium ergo mortuorum primo ab apostolis fuit institutum , sed ab origine, ut testatur Isidorus in libro De ecclesiasticis officiis, fuit actum, et ex maxima parte ordinatum. Unde ipsum commendat beatus Aug. in quodam libro quem ille appellat Enchiridion, inquiens eum fuisse secundum in. ecclesiast cis officiis post apostolos. Officium hocinitium habuit a veteri lege. Legitur enim quod, mortuo Jacob, Joseph et alii fratres ejus ut eis praeceperat, cum multis JEgyptiis attulerunt eum in Hebron, sed prius fleverunt ipsum in Agypto triginta diebus, ac postea septem in area Athad (Gen. 1). Prae- terea legitur quod, mortuo Mose, populus [srac.iticus eum deploravit triginta diebus (Deut. xxxwv), quemadmodum etiam ferunt factum fuisse de Aaron et Maria. Verum animadverte quod, mortuo Josue qui eos in terram promissionis introduxerat. non legatur ipsum populus flevisse, quamvis tamen contra credatur. Ideo de Josue tacet historia, quia prafiguravit Christum, et mors ejus mortem Christi, videlicet ejus qui nos a morte redimens ad vitae patriam reduxit. ubi neque luctus neque dolor est. Prop'er figuram igitur de morte illius historia tacet, sicut alibi de patre Melchisedech qui Christum figuravit, quomam non legitur habuisse patrem, quemadmodum nec Christus patrem habuit hominem. De Mose. licet melior credatur fuisse quam Josue. et de aliis qui mortui sunt in deserto, populus dicitur flevisse, quoniam desertum aliquando alienationem a Deo significat. Pro illis itaque flendum est qui per peccata sua a Deo atienantur. Ex qua quidem re, inquit Salomon : Luctus filii tui sapientis mortui septem diebus (Prov. x) : Luctus fllii tui stulti aeternus, quandoquidem in aeternum punietur. Sic: Filius sapiens latificat patrem, stultus vero moestitia est matris suce (Eccli. xxw).
Septenarius igitur mortuorum luctus et trigcnarius a Veteri Testamento sumpsit exordium, quemadmodum enim Jacob filii fleverunt septem diebus, et Moysen quandoque triginta suorum mortuorum celebrat ofticium. Notemus interim quatuor modis subveniri mortuis, oratione videlicet, amicorum eleemosyna, cognatorum jejunio et missarum celebratione. Septem ergo diebus nostris mortuis officium facimus, ut ad Sabbatum animarum citius valeant pervenire. Aut certe propter septenarium animae et corporis. Habet enim anima tres potissimum proprietates, uti nimirum ratione, concupiscere , et irasci. Corpus vero ex quatuor constat elementis. Ut itaque peccata quae homo comnisit per haec septem deleantur, septenarium mortuis celebramus. Ter decem triginta faciunt. Per ter intelligimus Trinitatem, per decem Decalogum. Quare trigenarium mortuis ideo facimus, ut quod in obscrvatione decem praeceptorum deliquerunt , Dei misericordia eis condonetur. Quidam tainen tribus ) diebus hoc faciunt, ut in eo triduana Chbristi sepultura repraesentetur, et quod vivus peccaverit cogitatione, verbo et opere mortuo remittatur. (Quod autem plerique officium faciunt novem dierum, licet ea consideratione hoc faciant ut per hujusmodi officium illorum mortui a poenis liberentur, ac novem ordinibus Angelorum associentur, non tamen approbatur, sed omnino interdicitur, quoniam ab ethnicis sumptum esse videtur, qui nono die cineres et busta suorum recondebant. Sicut enim non imitamur Judaeos in celebrando pascha. ita etiam in hoc officio ethnicos imitari plane prohibitum est. Sunt praeterea nonnulli qui quinquagenarium faciunt, et alii qui quadragenarium, sed hi utrique satis cum oratione facerc videntur. Qui enim quin- quagenartum faciunt ab Abrahamo occasionem sumere videntur, qui ex Domino volente Sodomam subvertere, quaesivit, num si quinquaginta in ea essent justi, illis parceret. Nam et quinquagenarius numerus perfectus est, et significat annum jubileum, id est octavam aetatem, in qua erit remissio et plena libertas. Ut ergo animae mortuorum plepam libertatem et suorum peccatorum remissionem adipiscantur, quinquaginta diebus pro illis a quibusdam celebratur officium. Quadragenarium vero ideo quidam faciunt, ut illis qui decesserunt et transgressi sunt in decem praeceptis, et in doctrina quatuor evangelistarum, condonetur.
On this page