Caput 163
Caput 163
De solemnitate beati Martini.
Sciendum vero est de B. Martino quod par et zqualis apostolis sit appellatus pro suscitatione quoremdam mortuorum, ut plerique arbitrantur, cum idem et multi alii martvres fecerunt et confessores Yerum potius ob quoddam miraculum quod contingit, cum Turonis esset episcopus. Nam cum hibernis mensibus pauper ei seminudus obviam veniret, orans sibi vestimentum dari : accersito archidiacono statim algentem jussit vestiri. Quod cum archidiaconus facere distulisset, irrupit pauper in sacrarium, quod intraverat Martinus conquerens se a clerico dissimulatum, atque aigere deplorans. Eo audito Martinus illico occulte suam eduxit tunicam, ac suo concessit precatori, petiitque ab archidiacono priusquam ccelebraret tunicam, quam pauperi emere jusserat, atque eam vilem, hispidam et brevem clanculum induit. Atque ita sane paravit se ad celebrandarum Missarum solemnia. Sed cum ante altare, ut moris est in praefatione, sisteret, manusque ad Dommnum sublevaret, ita ut brachia ejus faciie, ub amplitudinem et brevitatem manicarum, conspicerentur, illico aurei torques ipsa honeste operuerunt, et supra caput ejus igneus globus visus est. Quo quidem declaratum fuit Spiritum sanctum in cum descendisse, ad confirmationem et robur, sicut in apostolis ipso die Pentecostes. Quapropter ergo non immerito dictus est par apostolis. Fuit autem oriunlus ex Pannonia, quae est prope Austriam, unde ctiam fuit Db. llieronymus. Fecit. praeterea multa signa et innumera miracuta, quae conscripserunt Sulpitius et Fortunatus, ut qui ipsum multum adamarunt. Quod autem ad officium attinet considerandum est, hunc solum inter confessores institutionis octavas dabere, sicut et beatus Laurentius vigiliam, quod ipso die passionis suae dixerit, quod in ejus festo repetit Ecclesia: Igne me examinasti (Psal. xvi), etc. Sed Martinus in agone mortis dixit astanti daemoni: Nihil in me invenies cruenta bestia. Ecce quam optime conveniunt merita. Ergo ille tanquam qui caeteros martyrio longe superarit, vigiliam habet atque hoc confessor caeteris item prastantior, solus habet octavas.
On this page