Text List

Caput 164

Caput 164

De festo Andrea et Thoma: apostolorum.

CAPUT CLXIV. De festo Andrea et Thoma: apostolorum.

Cognoscere operae pretium est Andream colore fuisse nigro, barba prolixa ac statura mediocri. Hoc ideo a nobis dictum sit, ut sciatur qualis in Ecclesia pingi debeat, quod simili ratione faciendum esse in omnibus apostolia atque aliis sanctis. Caeteroquin enim mentiremur in littera laicorum, nempe in picturis. Concionatus autem est in Achaia et Athenis, ac circa illas partes. Valde excellentis fuit meriti, nec id quidem sine causa beatis Gregorius adeo ipsi fuit addictus, ut primum ejus fecerit officium, et monasterium ei condiderit, ubi item et monachus exstitit. Quadraginta mortuos simul suscitavit, quod de nullo alio legitur; llius namque sui bospitis, cum navigaret cum triginta et novem sociis nave fracta submersus est, cujus pater cum misere lamentaretur in littore, misecricordia motus Anareas fudit preces ad Dominum, et redditi sunt vitae universi. Tandem ad se proconsul JEgeas vocavit Andream, ut idolis sacrificaret, qui quemadmodum noluit et recusavit, ut in ipsius vita legitur, ita ut eum cruci affixerunt, reclamanti et invito populo. Pependit itaqve integro biduo in crnce per transversum ut nonnullis placet, positus. Nibilominus tamen praedicavit, et verbum Dei concionatus est. Tandemque feliciter ad superos migravit. Vigiliam institutionis non habet, quia in tempore est jejuniorum, quare necesse non fuit, ut ei vigilia institueretur. De beato autem Thoma nihil equidem quod hic dicere necesse sit habeo, cum vita ejus ex historia, quae de ipso conscripta est, satis abunde cognosci queat. Hoc tamen adjiciendum putavi, ipsum jejunium institutionis nun habere, ob eamdem causam, qua neque ÁAndream habere diximus. Legitur vero hic evangelium : Thomas unus ex duodecim (Joan. xx). Qua ratione id fiat satis ex iis patet, quae supra a nobis dicta sunt.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 164