Text List

Caput 2

Caput 2

De loco.

CAPUT II. De loco.

Locorum itaque venerabilium alia sunt orationi dicata, alia vero necessitati humanae deputata. Loca humanae necessitati deputata sunt haec: Xenodochium, nosocomium, gerotocomium, orphanotrophium, prototrophium, brephotropbium. Sic cum Patres et religiosi imperatores loca quaedam instituerunt, quo se reciperent peregrini, orphani, senes, emeriti, infirmi, imbecilles et saucii. Loca autem quae orationi dicata sunt, quaedam sacra sunt, quaedam sancta, quaedam religiosa. Sacra loca sunt, quae per pontificem Deo rite sunt consecrata, et quasi sanctificata, quae diversis appellantur nominibus, praecipue tamen his : Ecclesia, sacrarium, sanctuarium, sacellum, templum, oratorium, Dcei tabernaculum , monasterium , caenobium, κυριακὴ Dominicalis, domus orationis, basilica, capella. Sed ignorandum nom est, quin oratorium pro ipsa ecclesia interdum accipiatur, atque etiam quivis locus alius ad orandum constitutus, vocetur oratorium : cujusmodi in suis coenobiis sibi statuerunt monachi. Sancta vero, sunt loca immunitatis circa monasteria, sub certae poenae interminatione confirmata ; quemadmodum apud nostram Lutetiam cernitur velut claustrum quoddam, in quo sunt sedes canonicorum. Nam cujuscunque sceleris reus sit, si illuc tanquam ad asylum perfugerit, maxima ei praestatur securitas. Sic muri etiam et portae civitatis, ac theatra ut sancta essent, sancitum est legibus. Postremo locus religiosus ille dicitur, in quo integrum hominis cadaver sepultum est, vel tantum etiam caput. Corpus enim obtrugcatum, nisi et caput adsit, locum religiosum facere non potest. Quare, cum hactenus de locis dictum sit, illud unum adjici oportet, ut quemadmodum ecclesia sit aedificanda paucis declaremus. Facto enim loco fundamenti necesse est ut episcopus eum primo aqua lustrali, quam benedictam vocant, aspergat, ac tum denique primum fundamenti lapidem, qui crucem sibi impressam habere debet ipse jaciat, vel jussum ejus sacerdos alius, si ipse adesse nequeat. Et omnino quoque necessarium est, ut aedificetur versus orientem, hoc est versus solis ortum aequinoctialem ; nec vero contra aestivale solstitium, ut nonnulli et volunt et faciunt.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 2