Text List

On this page

Caput 3

Prev

How to Cite

Next

Caput 3

Caput 3

De temporibus.

CAPUT III. De temporibus.

His igitur de locis ita breviter expositis, dicendum est de temporibus. Accipimus autem hic tempora, pro diebus, quorum alii sunt festi, alii solemnes, alii vero profesti. Ac profesti quidem sunt, quia nulla spirituali celebritate fulciuntur. At vere aliter Judaei suos vocant dies, aliter ethnici, eorumque philosophi, aliter demum Christiani. Hebraei primum diem appellant Sabbatum, qui praecipuus apud eos habetur. Reliqui omnes ab hoc denominati sunt. Vocant enim sequentem diem post Sabbatum, primam sive alteram Sabbati, et qui deinde sequitur secundam Sabbati, et sic de aliis, usque ad diem septimum, qui illis vel septima Sabbati, vel Sabbatum sabbatorum dicitur. Apud ethnicos vero, tan vulgus quam philosophi, iisdem utebantur nominibus, nisi quod in iis diversam inter se habuerint rationem. Utrique enim primum diem Solis appellabant; scecundum, Luna; tertium, Martis ; quartum, Mercurii; quintum, Jovis; sextum, Veneris ; septimum, Saturni. Sed ideo hos vulgus ita nominabat, quia solem, Martem, Mercurium et alios deos esse arbitrabatur ; philosophi vero ob hanc causam, quod planetarum horum motibus humanae vitae natura constituatur. Proinde nomina haec sacra Scriptura haud quaquam recipit, quanquam passim in usu habeantur. Christiani denique ab his longe aliter dies nominant, propriis nimirum appcellationibus. Nam Sabbatum Judeaorum usque adeo non objecerunt quin eum iis illud libenter habere velint, partim ob Hebraici sermonis auctoritatem, partim etiam ob interpretationis , significationem. Sequentem vero diem vocant diem Dominicum, tum propter Christi resurrectionem, tum propter Spiritus sancti e coelis missionem, vel quia Joannes evangelista in sua Apocalypsi sic ipsum nominavit. Ait enim ibi hoc pacto: Fui in spiritu in die Dominica (Apoc. 1). Sed diem qui proxime Dominicam sequitur, feriam vocant secundam, itemque et alios dies ad Sabbatum usque. Dicuntur autem feria a feriando, non quod a necessariis vitae operibus sit feriandum et abstinendum, sed quoniam toto vitae nostrae tempore a vitiis feriari debeamus. Dies festi porro sunt dies solemnes, qui, ut soli servarentur, quasi praescripto et quodam instituto recepti sunt. A sole enim vel a solito solemne dictum est. Unde solemnia festa vocat Ecclesia, quae certa sunt observatione constituta. Atque hinc etiam venit solemnitas, quae quadripartita esse potest, videlicet festivitatum, stationum, litaniarum, et jejuniorum.

PrevBack to TopNext