On this page
Caput 71
Caput 71
De Circumcisione.
In Circumcisione duo simul facta concurrunt, parientis scilicet et partus, propter octavas. Unde sane est quod eo die duas missas celebrare debeamus: prima de Beata Virgine, scilicet, Vultum tuum; aliam de Octavis, nimirum Puer natus est nobis, et dicitur illo die evangelium Lucae : Postquam impleti sunt dies octo (Luc. ii), etc. Sunt nonnulli alii, qui tria huc festa concurrere arbitrentur, de B. Virgine, de octavis, et de Circumcisione. Nam etiamsi tum circumcisus non fuisset, nihilominus tamen fierent octavae. Sed quoniam modo de octavis mentionem fecimus non incommodum erit, si eas paulo plenius persequamur. Sunt enim nonnullae octavae institutionis, ut sunt eorum qui habent vigilias, nonnullae devotionis, cujusmodi fieri possunt in honorem cujuslibet sancti; nonnullae etiam venerationis, ut sunt eae quae solius Dei esse dicuntur. Nam octavae Nativitatis, Paschae et Pentecostes sunt venerationis Christi. Sunt item et octavae significationis, ut Innocentium, per quas nostra significatur resurrectio, quo quidem fit ut tunc laetitiae sive laudis canantur cantica. Nam tametsi quidem ad inferos descenderint, resurgent tamen nobiscum in gloria. Quanquam nihilominus et de quibusvis aliis sanctis octavae significationis dici possunt. Totum interim tempus, quod est ad purificationem usque tractat infantiam Salvatoris, ita ut hinc aliorum sanctorum commemorationes fieri non debeant, et quidem maxime sanctae crucis, juxta illud vulgare dictum: Non coques hoedum in lacte matris (Exod. xxxiv).