Text List

On this page

Caput 70

Prev

How to Cite

Next

Caput 70

Caput 70

De festis Nativitatem sequentibus.

CAPUT LXX. De festis Nativitatem sequentibus.

Deinceps sequitur ordine convenienti, ut de iis festivitatibus modo tractemus, quae Christi Nativitatem proxime sequuntur. Debent ergo vesperae Natalis primo integre celebrari, ac postea conveniunt diaconi quasi in tripudio, cantantque Magnificat cum antiphona de S. Stephano, sed sacerdos recitat collectam. Nocturnos et universum officium crastinum celebrant diaconi, quod Stephanus fuerit diaconus, et ad lectiones concedunt benedictiones, ita tamen, ut ejus diei missam celebret hebdomadarius, hoc est ille cujus tum vices fuerint eam exsequi. Sic eodem modo omne officium perficient sacerdotes ipso die B. Joannis, quod hic sacerdos fuerit, et pueri in ipso festo Innocentium, quia innocentes pro Christo occisi sunt. Sed ignorandum non est passionem beati Stephani factam fuisse in Augusto, illo die, quo ejus celebratur inventio; econtra inventionem ejusdem fuisse postero die nativitatis Domini. Verum enimvero cum dignius et praestantius sit festum Passionis inventione, idcirco translatum est ad tempus Natalis Domini. Vel etiam ob hanc rem, quod ei eodem hoc die dedicata sit basilica. Poterit tamen et alia esse ratio, quoniam Stephanus post Domini passionem pro Christo primus martyrium perpessus est, quod nasci dicitur in coelis, cujusmodi natalem nobis Christi nativitas in carne contulit. Consentaneum ergo fuit ut Nativitati Christi continuaretur Natale S. Stephani, quo per hoc notaretur, nativitatem unam sequi ex alia. Unde etiam est, quod in ipsius Vita legitur: Heri Christus natus est in terris, ut Stephanus hodie nasceretur in caelis. Eodem fere modo de festo S. Joannis Evangelistae censendum est, quod cum ille dies quo se deposuit in foveam post celebrationem sacrorum, Natalis fuerit sancto Joanni Baptistae, hic tamen eum illi cessit, de quo dictum erat a Domino: Inter natos mulierum non surrexit major, etc. (Luc. 7) atque festum hujus translatum est ad tertium diem Natalis Domini, ut omnes suos comites haberet sponsus, qui rubicundus est et candidus. Vel ob id etiam, quod eo die ipsi dedicata sit basilica, vel tandem quia eo die insulatus est : Fuit enim patriarcha Ephesinus. Tunc autem scripsit Evangelium de quo Beda inquit : « Quod si paulo altius intonasset, universus mundus vix capere potuisset. » Ita ut hinc quoque Hieronymus eum vocitet vocem aquilae. Simili ratione Innocentes non statim quidem quarto die post passi sunt, sed quarto die anno revoluto, quandoquidem, cum Herodes a filiis suis accusatus erat, debuit Romam proficisci, ibique coram Augusto Caesare causam suam defendere, ita ut simul atque causam obtinuisset, ac jam rediisset, immane istud facinus perpetraverit, omnes interimens pueros a bimatu et infra (Matth. ii). Credebat enim puerum natum magnum fore, cui astra famulabantur, et timebat ne per illum regnum suum amitteret, de quo plenius in Matthaeo legitur. In festo itaque Innocentium penitus subticentur cantica laetitiae, quoniam ii ad inferos descenderunt. Si vero contingat eorum festum die Dominica, tunc nullum subticetur, propter diem resurrectionis. Nec etiam in illorum octavis aliqua cantica laetitiae supprimuntur, ut significemus gaudium, quod accepturi sunt in octava, id est in resurrectione.

PrevBack to TopNext