Text List

On this page

Caput 73

Prev

How to Cite

Next

Caput 73

Caput 73

De Epiphania.

CAPUT LLXXIII De Epiphania.

Post haec sequitur dies apparitionum, sive epiphaniarum, quae plures leguntur fuisse eodem die, annis tamen diversis. Quarum quidem una effecta est per stellam decimo tertio die a nativitate Christi. Atque haec proprie dicitur Epiphania, a Graeco verbo ἐπιφαίνομαι, quod est appareo. Altera vero facta est per vocem Patris, eodem die anno trigesimo, et appellatur θεοφανία, a Θεός, quod nobis est Deus. Tertia denique nominata est Bethania, nomine conflato ab Hebraeo et Graeco, videlicet a beth, quod domus est, quae item alio anno eodem die contigit. Apparuit enim in domo per transformationem aquae in vinum. Atque hae quidem tres epiphaniae leguntur in Evangelio tanquam eodem die factae. Quartam addidit Beda in Commentariis in Lucam eodem die fuisse factam anno revoluto, videlicet quae fuit de refectione panum, diciturque phagiphania a φάγω, quod est comedo. His omnibus manifestatus est Christus esse Deus. Quatuor ergo festa sunt uno die. Si quaeratur qua ratione tam cito reges venire potuerint, cum ipso die nativitatis primo eis stella visa sit, ita ut difficile fuerit ab exteris regionibus spatio dierum tredecim itinere terrestri venire Jerosolymam. Sed huic nos bifariam respondere possumus, quod nimirum ut plerique affirmant eis ante nativitatem stella apparuerit, vel quod, ut alii putant, dromedariis venerint. Est autem dromedarius animal paulo minoris staturae quam camelus, cum tamen cursu sit multo velocior. Potest enim uno die tantum itineris conficere, quantum equus diebus tribus. Si rursum roget quis quonam stella illa evanuerit, respondebimus iterum duobus modis, quod vel ceciderit, ut quibusdam placet in puteum, ubi etiamnum facile sit conspicua iis tantum qui sunt virgines; vel quod, ut alii opinantur, in priorem materiam sit dissoluta. Caeterum ipso festo Epiphaniae ad primum nocturnum non dicimus : Venite, idque duplici de causa, tum quia reges ad adorandum Christum non invitati venerunt, tum ne videamur Herodem imitari. Ipse enim omnes regni sui sapientes ad consilium convocavit, non ut Christum adoraret, quemadmodum falso dicebat, sed magis ut ipsum perderet. Ab eadem profecto ratione et proditori hoc profectum est, quod triduo ante Pascha osculum pacis non damus, ut prodito Judae nos dissimiles esse ostendamus. In secundo autem nocturno ad sextam antiphoniam canimus : Venite, exsultemus (Psal. xciv), quia in sexta mundi aetate gentes ad Christi fidem pervenerunt, quarum primi fuerunt tres illi reges, qui ad Christum adorandum e regnis suis profecti sunt. In tertio denique nocturno cantamus antiphonam: Fluminis impetus laetificat civitatem Dei (Psal. xlv); et psalmum, Deus noster refugium (ibid.), ordine psalmorum retrogrado, quod amplius in toto anno non fit, nisi in festo Omnium Sanctorum. Sed quare tunc fiat, dicetur alibi. Ideo tertio nocturno, quia tertio tempore, id est, tempore gratiae fluminis, baptismatis scilicet, impetus, civitatem Dei, nempe sanctam militantem Ecclesiam, laetificat, hanc mundando et ab omni labe purgando, ut ad septimam aetatem quiescentium feliciter pervenire possit, ubi tum plenius ac cumulatius laetificabitur. Et quoniam quidem Dei civitas in aetate septima quiescentium quasi plenum recipiet statum, cum ab omni poenalitate eximetur et sui Conditoris gratissimo fruetur aspectu, ideo istiusmodi antiphona septimo loco cantatur. In tertio nocturno Alleluia propterea frequentamus, ut in tertio tempore per baptisma laetitiam advenisse monstremus. Ad hunc ergo modum incipi debent matutinae: Domine, labia mea aperies (Psal. l). Deinde sequitur hymnus si sit monachalis Ecclesia. Si vero non, exemplo subjungitur: Afferte Domino, filii (Psal. xxviii); et: Deus noster refugium (Psal. xlv). Ad postremum igitur, ut progrediamur ad caetera, facile suspicandum est reges non venisse solos, sed eos secum magnum advexisse principum comitatum.

PrevBack to TopNext