Caput 74
Caput 74
De evangeliis Apparitionis.
Sunt autem tria Evangelia hujus festivitatis, unum de baptismo, scilicet Factum est, cum baptizaretur (Luc. u), secundum de magis, nempe Cum natus esset Jesus (Matth. 1); tertium de nuptiis (Joan. n), atque hoc quidem legitur Dominica sequenti. Caeterum illud nos latere non debet duo evangelia de Christi generatione legi nocte, alterum videlicet in Nativitate , alterum vero in Epiphania. Quoniam utraque Christi generatio erat nocte, hoz est, obscura et quae primurum Patrum sensibus percipi non poterat. Una generatio fit descendendo, altera ascendendo, quod una sit carnalis, altera spiritualis. In una ponitur , Genuit (Matth. 1), ut carnalis et temporalis generationis exprimatur successio : in altera ponitur, Qui fuit (Luc. m): ut donetur spiritualis generationis adoptio. Prima terminata est in Virginis partu, secunda inchoata est per baptismum. Inter octavas Epiphaniae et Septuagesimam, legunt quidam responsoria de psalmis quae sic dicuntur, quoniam lectionibus debent respondere et convenire, cum tamen psalmi noa debeant legi nisi illo triduo ante Pascha.
On this page