Caput 23
Caput 23
De pallio
Super haec autem omnia summo pontifici (qui archiepiscopus vocatur) propter apostolicam vicem pallii honor decernitur, quod genus indumenti crucis signaculum purpureo colore exprimit, ut ipso indutus pontifex a tergo et pectore crucem habeat, suaque mente pie et digne de passione Redemptoris cogitet, ac populo pro quo Dominum deprecatur, redemptionis suae signaculum demonstret. Condecet quoque bene ut ipsa apostolica dignitas apostolicum virum faciat, ut plena devotione, sano sermone, et digna operatione possit dicere cum Apostolo: "Mihi autem absit gloriari nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo" (Gal. VI). Haec quaeque de habitu sacerdotali ad sensum secundum modulum ingenioli nostri breviter diximus, non praejudicantes his qui congruentius et dignius de eadem re possint scribere, et plenius disputare.
On this page