Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 24

Caput 24

De sacramentis Ecclesiae

CAPUT XXIV. De sacramentis Ecclesiae.

De sacramentis autem quae in Ecclesia fiunt oportet ut sequens sermo exponat, atque declaret ritum sacerdotalem. Sunt autem sacramenta, baptismum et chrisma, corpus et sanguis, quae ob id sacramenta dicuntur, quia sub tegumento corporalium rerum virtus divina secretius salutem eorumdem sacramentorum operatur, unde et a secretis virtutibus vel sacris, sacramenta dicuntur. Quae ideo fructuose penes Ecclesiam fiunt, quia sanctus in ea manens Spiritus, eumdem sacramentorum latenter operatur effectum. Unde seu per bonos seu per malos ministros intra Ecclesiam Dei dispensentur, nec bonorum meritis dispensatorum amplificantur haec dona, nec malorum attenuantur, quia "neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat, Deus," unde et Graece μυστήριον dicitur, quod secretam et reconditam habeat repositionem.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 24