Caput 2
Caput 2
De matutina celebratione
Primum ergo de matutinorum antiquitate David propheta testatus est dicens: "Deus, Deus meus, ad te de luce vigilo" (Psal. CX). Et item: "In matutinis meditabor in te." Et item: "Praevenerunt oculi mei ad te diluculo, ut meditarer eloquia tua." Diluculo autem proinde oratur, ut resurrectio Christi celebretur. In vigilia ergo matutina Dominus Israel ducens per mare Rubrum, Pharaonem et Aegyptios in ipso dimersit; et matutina hora Christus a morte resurgens, populum suum salvans, diabolum et satellites ejus aeterna captivitate damnavit. Matutina enim luce radiante, Dominus et Salvator noster ab inferis resurrexit, quando coepit oriri fidelibus lux, quae moriente Christo occiderat peccatoribus. Siquidem et eodem tempore cunctis spes futurae resurrectionis creditur, cum justi et omnes ab hac temporali morte, quasi a sopore somni resurgentes evigilabunt.
On this page