Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 3

Caput 3

De officio primae horae

CAPUT III. De officio primae horae.

Primae autem horae celebratio proinde fit, quia in ortu diei quando sol ab occidente primum apparet, oportet ut Solem justitiae oriri postulemus, ut in illius lumine ambulantes peccatorum tenebras et laqueos mortis evadamus. Juxta illud quod ipsa Veritas nos admonet, dicens: "Ambulate dum lucem habetis, ne forte tenebrae vos comprehendant" (Joan. XII). Et item: "Qui ambulat in die, non offendit" (Joan. X).

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 3