Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 18

Caput 18

Quid sit inter jejunium et stationem

CAPUT XVIII. Quid sit inter jejunium et stationem.

Jejunium est et parcimonia victus, abstinentiaque ciborum, cui nomen inditum est ex quadam parte viscerum tenui semper et vacua, quod vulgo jejunum vocatur. Unde jejunio nomen derivatum, quod sui inedia viscera vacua et exinanita existant. Jejunium autem et statio dicitur. Statio autem de militari exemplo nomen accepit, pro eo quod nulla laetitia obveniens castris stationem militum rescindit. Nam laetitia liberius, tristitia sollicitius administrat disciplinam. Discernunt autem quidam inter jejunium et stationem. Nam jejunium indifferenter cujuslibet diei est abstinentia, non per legem, sed secundum propriam voluntatem. Statio observatio statutorum dierum vel temporum: dierum, ut quartae feriae et sextae feriae jejunium ex vetere lege praeceptum, de qua statione in Evangelio dixit ille: "Jejuno bis in sabbato" (Luc. XVIII), id est, in quarta et sexta sabbati; temporum autem quae legalibus aut propheticis institutionibus terminatis temporibus statuta sunt, ut jejunium quarti, jejunium quinti, jejunium septimi, et jejunium decimi; vel sicut in Evangelio dies illi in quibus ablatus est sponsus; vel sicut observatio Quadragesimae, quae in universo orbe institutione apostolica observatur circa confinium Dominicae passionis.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 18