Caput 19
Caput 19
De jejunio quarti, quinti, septimi et decimi mensis
Jejunium ergo quarti est in mense Julio, septima decima die mensis ejusdem, quando descendens Moyses de monte tabulas legis confregit; in eo etiam die Nabuchodonosor urbis Jerusalem primum muros destruxit. Dies jejunii quinti in mense Augusto est, quando pro speculatoribus ad terram sanctam missis, seditio in castris Hebraeorum exorta est, et factum est ut per desertum quadraginta annos discurrerent laboriose, et in annis quadraginta in eremo omnes perirent. Siquidem et in eo mense a Nabuchodonosor, et multo post tempore a Caesare Tito templum eversum est atque succensum, et in opprobrium gentis perditae exaratum. Dies jejunii septimi, in septimo mense est, qui appellatur Septembris, in quo occisus est Golias, et reliqui qui erant in Jerusalem interfecti sunt, juxta quod loquitur Jeremias (Jerem. XXXVI). Dies jejunii decimi est in mense decimo, qui apud nos vocatur December, quando cognoverunt cuncti Babylonii capti quinto mense templum fuisse destructum, et fecerunt planctum atque jejunium. Haec beatissimus Hieronymus in commentariis Zachariae scripsit. Sed quia haec jejunia magis in Veteri Testamento quam in Novo celebrata sunt, ne penitus illa praetermisisse videremur (quia in propheta Zacharia commemorata sunt) breviter adnotavimus, ad Novi Testamenti jejunia exponenda transeuntes.
On this page