Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 21

Caput 21

De jejunio Pentecostes

CAPUT XXI. De jejunio Pentecostes.

Secundum jejunium est, quod juxta canones post Pentecosten alia die inchoatur, secundum quod et Moyses ait: "In initio mensis ordinarie facietis vobis hebdomadas septem" (Exod. XXXIV). Hoc jejunium a plerisque ex auctoritate Evangelii post Domini ascensionem completur, testimonium illud Dominicum historialiter accipientes ubi dicit: "Nunquid possunt filii sponsi lugere quandiu cum illis est sponsus? Venient autem dies cum auferetur ab eis sponsus, et tunc jejunabunt" (Marc. II). Dicunt enim post resurrectionem Domini quadraginta illis diebus quibus cum discipulis postea legitur conversatus, non oportere nec jejunare nec lugere: quia in laetitia sumus. Postea vero quam tempus illud expletur, quo Christus advolans ad coelos, praesentia corporali recessit, tunc indicendum esse jejunium, ut per cordis humilitatem et abstinentiam carnis, mereamur e coelis promissum suscipere Spiritum sanctum. Sed sicut diximus, bene et regulariter hoc post Pentecosten a Patribus constitutum est inchoare, ut gaudia promissi Spiritus sancti exsultantes in laudibus Dei adventum ipsius exspectemus, et tunc per ejus gratiam innovati, ac coelo spirituali inflammati, abstinentiae et jejunio operam demus. Cujus rei concordant verba Lucae, quibus Dominum ascensurum in coelos discipulis praecepisse narravit. "Vos autem, inquit, sedete in civitatem quoadusque induamini virtute ex alto" (Luc. XXIV). Tamen si qui monachorum vel clericorum jejunare cupiunt, non sunt prohibendi, quia et Antonius, et Paulus, et caeteri Patres antiqui his diebus in eremo leguntur abstinuisse, nec solvisse abstinentiam, nisi tantum Dominico die.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 21