Caput 22
Caput 22
De jejunio ante nativitatem Domini, quod fit in nono et decimo mense
Tertium jejunium est quod constat in mense Novembrio, quod divina auctoritate institutum vel initiatum Jeremiae prophetae testimonio declaratur, dicente ad eum Domino: "Tolle volumen libri, et scribes in eo omnia verba quae locutus sum tibi adversus Israel et Judam, et adversus omnem gentem; si forte revertatur unusquisque a via sua pessima, propitius ero iniquitati eorum. Vocavit ergo Jeremias Baruch filium Neriae, et scripsit Baruch ex ore Jeremiae omnes sermones Domini, quos locutus est ad eum in volumine libri. Et praecepit Jeremias Baruch dicens: Ingredere et lege de volumine quod scripsisti ex ore meo, verba Domini audiente populo in domo Domini in die jejunii leges, si forte cadat oratio eorum in conspectum Domini, et revertatur unusquisque a via sua mala, quoniam magnus furor et indignatio, quam locutus est Dominus adversum populum hunc. Et fecit Baruch filius Neriae juxta omnia quae praeceperat Jeremias propheta, legens ex volumine sermones in domo Domini. Et factum est in mense nono, praedicaverunt jejunium in conspectu Domini omni populo in Jerusalem" (Jerem. XXXVI). Hac ergo auctoritate divinae Scripturae Ecclesia morem obtinuit, et universale jejunium hac observatione celebrat: quod tamen jejunium incipiens in nono mense in decimum extenditur, id est, usque ad diem natalis Domini pertingit. Congrua itaque dispositione a magistris Ecclesiae hoc loco jejunium quadragesimale fieri constitutum est, ut ante diem natalis Domini jejunio et abstinentia nosmetipsos castigemus, quatenus venientem Redemptorem digna conversatione suscipere possimus, sicut ante tempus resurrectionis ejus carnem nostram affligimus, ut resurrectionis gratiam, quae per ipsum fit, consequi mereamur. Sed haec de tribus quadragesimis dicta sufficiant.
On this page