Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 24

Caput 24

De jejunio quatuor sabbatorum, in quibus duodecim lectiones fiunt, et sacrae ordinationes

CAPUT XXIV. De jejunio quatuor sabbatorum, in quibus duodecim lectiones fiunt, et sacrae ordinationes.

Sunt quoque et quatuor sabbata, in quatuor mensibus, singula per singulos, in quibus specialia jejunia sunt constituta, et officia his diebus majora orationum et lectionum in Ecclesia celebrantur, id est, in Martio mense, primo sabbato. Quarti mensis, id est, Junii. In septimi quoque mensis, id est Septembris, tertio sabbato, et in quarto sabbato decimi mensis, id est, Decembris. Quorum primum juxta observationem Quadragesimae verno tempore celebratur, quando mensis novorum apud Judaeos habebatur. Secundum autem in jejunio post Pentecosten aestatis tempore, quando apud Judaeos dies primitiarum ex legis praecepto custodiebantur, id est, de frugibus primi panes Deo offerebantur; et otium legitimum ipsius diei celebratur. Tertium est in septimo mense, autumni videlicet tempore, qui totus in lege variis solemnitatibus Deo dicatus erat, in quo dies expiationum erat, dicente Domino ad Moysen: "Decima die mensis hujus septimi, dies expiationum erit ac celeberrimus, et vocabitur sanctus, affligetisque animas vestras in eo, et offeretis holocaustum Domino. Omne opus non facietis in tempore diei hujus, quia dies propitiationis est, ut propitietur vobis Dominus Deus vester," etc. In quo et dies decem Scenopegiae fuerant, id est Tabernaculorum. Nam quinta decima die mensis hujus veteres solemnitates Tabernaculorum celebrabant, septem diebus eamdem solemnitatem exigentes, quo quidem jejunio usos fuisse antiquos Esdrae liber meminit. Postquam enim redierunt filii Israel in Jerusalem et fecerunt sibi tabernaculorum laetitiam magnam, dehinc "convenerunt in jejunio in saccis, et humus super eos, et steterunt, et confitebantur peccata sua et iniquitates patrum suorum, et consurrexerunt ad standum, et legerunt in volumine legis Domini Dei sui quater in die, et quater in nocte confitebantur, et adorabant Dominum Deum suum." Quartum vero est jejunium sabbati in decimo mense ante diem natalis Domini, quando venturi Salvatoris salubris in sacris lectionibus praedicatur adventus, ut fideles quique hac religione instructi, et medicamine sanctarum orationum simul cum sacro jejunio confirmati nativitatem Redemptoris laeti exspectent. Ante haec videlicet quatuor sabbata in eadem hebdomada semper quarta et sexta feria legitima jejunia fieri et canon orationum et lectionum in eisdem feriis ad missarum solemnia constitutus indicat, et exempla praecedentium Patrum confirmant. Sacras autem ordinationes his diebus oportere fieri, decreta Gelasii papae testantur, in quibus ita scriptum continetur: "Ordinationes autem presbyterorum diaconorumque nisi certis temporibus et diebus exercere non debeant," id est, in quarti mensis jejunio, septimi et decimi, "sed etiam quadragesimalis ac mediana initio Quadragesimae die sabbati jejunio circa vesperam noverint celebrandas." Officia autem horum quatuor sabbatorum vulgo duodecim lectiones vocantur, eo quod cum lectionibus quae leguntur, et cum psalmis qui leguntur, duodenarius numerus adimpletur, qui benedictiones possunt vocari, eo quod inter canonicas Scripturas annumerantur.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 24