Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 25

Caput 25

De privatis jejuniis

CAPUT XXV. De privatis jejuniis.

Praeterea unicuique licet ut libet jejuniorum modum habere, seu inediam extendere, servata prae omnibus constitutione legitimorum jejuniorum quas supra memoravimus, quae generaliter sancta et apostolica servat Ecclesia. Nec non et illa omnimodo custodire oportet unumquemque, quae communiter omnibus facere sive pro tribulatione, sive pro gratiarum actione proprius Ecclesiae mandat episcopus, quia qui constituta atque demandata jejunia servare neglexerit peccat, qui autem expletis legitimis privata super expenderit, propriam mercedem habebit. Nam leguntur aliqui sanctorum per biduanas, sive per triduanas, sive etiam per totam hebdomadam jejunium extendere; plerique quod nec vinum nec siceram biberunt, nec aliquid manducaverint praeter panem siccum et olera; alii quod ab omni carne se abstinuerint, alii quod in tantum se abstinuerint, quod nec pane in cibo usi sunt, sed paucis caricis corpus suum sustentaverint. Et alia plurima sunt genera abstinentiae, sed ante omnia cavere debet qui se abstinere vult ab aliquo cibo vel potu, ne mens ejus occulta cogitatione polluatur, ita ut aliquam creaturam Dei damnet judiciaria superstitione seductus, dicens hoc licere, illud autem non; hoc mundum, illud autem immundum esse cogitet. Quem hujus mundi cogitatio pulsat, videat Apostolum dixisse: "Omnis creatura Dei munda est, et nihil rejiciendum quod cum gratiarum actione percipitur, et malum est homini qui per offendiculum manducat" (I Tim. IV; Rom. XIV).

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 25