Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 27

Caput 27

De esu carnium et potione vini

CAPUT XXVII. De esu carnium et potione vini.

Carnes autem et vinum post diluvium sunt hominibus in usum concessa, nam in initio permissum non fuerat, nisi tantum illud, ut scriptum est: "Lignum fructiferum et herbam seminabilem dedi vobis in escam." Postea vero per Noe data sunt in esum cuncta animalia, vinique attributa licentia est. Sed postquam Christus (qui est principium et finis) apparuit, hoc quod in principio suspenderat, etiam in temporum fine retraxit, loquens per Apostolum suum: "Bonum est non manducare carnem, et non bibere vinum" (Rom. XIV). Et iterum: "Qui infirmus est, olera manducet" (Ibid.). Non ergo quia carnes malae sunt ideo prohibentur, sed quia earum epulae carnis luxuriam gignunt. Fomes enim ac nutrimentum est omnium vitiorum. "Esca ventri et venter escis, Deus autem" (ut scriptum est) "et hunc et hanc destruet." Piscem sane (quia eum post resurrectionem accepit Dominus) possumus manducare. Hoc enim nec Salvator nec apostoli vetuerunt. Avium quoque esum credo inde a patribus permissum esse, eo quod ex eodem elemento de quo et pisces creatae sunt. Nam in regula monachorum non invenimus aliarum carnium esum eis contradictum esse, nisi quadrupedium.

"Additio."

Sola quadrupedia non volatilia monachis interdicta. Hoc autem tempore Pii Ludovici sic immutatum esse dicitur, ut in omni eorum pulmento sanguine uti liceat, propter nimiam et aliis damnosam consumptionem volatilium quam faciebant.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 27