Caput 26
Caput 26
De origine biduanae sive triduanae
Biduanum autem morem jejunii reor inde sumptum, quod apostoli jejunaverunt illo biduo quo Dominus passus ac sepultus est. Triduanis ergo jejunare ab exemplo ductum est Ninivitarum, qui damnatis pristinis vitiis totos se tribus diebus jejunio ac poenitentiae contulerunt. Sed illius solummodo jejunium Deo acceptabile est, qui sic jejunat a cibis, ut abstineat a peccatis, caeterum qui ventre tantum jejunat, reprobatum erit ejus jejunium coram Deo, qui dixit per prophetam: "Ecce in diebus jejunii vestri invenietur voluntas vestra, et omnes debitores vestros repetitis. Ecce ad lites et contentiones jejunatis, et percutitis pugno impie. Nolite jejunare sic usque ad hanc diem, ut audiatur in excelsis clamor vester. Nunquid tale est jejunium quod elegi, per diem affligere hominem animam suam" (Isa. LVIII). Et deinde: "Nonne hoc est magis jejunium quod elegi? Dissolve colligationes impietatis, solve fasciculos deprimentes, dimitte eos qui confracti sunt liberos, et omne onus disrumpe. Frange esurienti panem tuum, et egenos vagosque induc in domum tuam. Cum videris nudum, operi eum, et carnem tuam ne despexeris, tunc erumpet quasi mane lumen tuum, et sanitas tua citius orietur," etc. (Ibid.)
On this page