Caput 13
Caput 13
Modus inveniendi utrum locutio propria sit an translata
Huic autem observationi qua cavemus figuratam locutionem, id est translatam, quasi propriam sequi, adjungenda etiam illa est, ne propriam quasi figuratam velimus accipere. Demonstrandus est igitur proprius modus inveniendae locutionis, propriane an figurata sit, et iste omnino modus est, ut quidquid in sermone divino neque ad morum honestatem, neque ad fidei veritatem proprie referri potest, figuratum esse cognoscas. Morum honestas ad diligendum Deum et proximum, fidei veritas ad cognoscendum Deum et proximum pertinet. Spes autem sua cuique est in conscientia propria, quemadmodum se sensit ad dilectionem Dei et proximi cognitionemque proficere. Non enim praecipit Scriptura nisi charitatem, nec culpat nisi cupiditatem; et eo modo informat mores hominum. Charitatem voco motum animi ad fruendum Deo propter ipsum, et se atque proximo propter Deum. Cupiditatem autem motum animi ad fruendum se et proximo, et quolibet corpore non propter Deum. Quod autem agit indomita cupiditas ad corrumpendum animum et corpus suum, flagitium vocatur; quod autem agit ut alteri noceat, facinus dicitur. Et haec sunt duo genera omnium peccatorum, sed flagitia priora sunt. Quae cum exinaniverint animum, et ad quamdam egestatem perduxerint, in facinora prosilitur, quibus removeantur impedimenta flagitiorum, aut adjumenta quaerantur. Item quod agit charitas quod sibi prosit, utilitas est; quod autem agit ut prosit proximo, beneficentia nominatur. Et hic praecedit utilitas: quia nemo potest ex eo quod non habet prodesse alteri. Quanto autem magis regnum cupiditatis destruitur, tanto charitatis augetur. Quidquid ergo asperum et quasi saevum factu dictuque in sanctis Scripturis legitur, ex persona Dei vel sanctorum ejus, ad cupiditatis regnum destruendum valet. Quod si perspicue sonat, non est ad aliud referendum, quasi figurate dictum sit, sicuti est illud Apostoli: "Thesaurizasti tibi, inquit, iram in die irae et revelationis justi judicii Dei, qui reddet unicuique secundum opera sua," et reliqua. (Rom. II.) Ergo in locutionibus figuratis regula sit hujusmodi, ut tam diu versetur diligenti consideratione quod legitur, donec ad regnum charitatis interpretatio perducatur. Si autem hoc jam proprie sonat, nulla putetur figurata locutio. Si praeceptiva locutio est, aut flagitium, aut facinus vetans, aut utilitatem aut beneficentiam jubens, non est figurata. Si autem flagitium aut facinus videtur jubere, aut utilitatem et beneficentiam vetare, figurata est. "Nisi manducaveritis," inquit, "carnem filii hominis, et sanguinem ejus biberitis, non habebitis vitam in vobis" (Joan. VII). Facinus vel flagitium videtur jubere. Figurata ergo est, praecipiens passioni Domini esse communicandum, et suaviter atque utiliter recolendum in memoria, quod pro nobis caro ejus crucifixa et vulnerata sit. Ait Scriptura: "Si esurierit inimicus tuus, ciba illum; si sitit, potum da illi" (Rom. XII). Hic nullo dubitante beneficentiam praecipit; sed quod sequitur: "Hoc enim faciens, carbones ignis congeres super caput ejus," malevolentiae facinus putes juberi. Ne igitur putaveris figurate dictum, et cum possit dupliciter interpretari, uno modo ad nocendum, altero ad praestandum, ad beneficentiam te potius charitas revocet, ut intelligas carbones ignis esse urentes poenitentiae gemitus, quibus superbia sanatur ejus qui dolet se inimicum fuisse hominis, a quo ejus miseriae subvenitur. Item cum ait Dominus: "Qui amat animam suam, perdat eam" (Matth. X), non utilitatem vetare putandus est, qua debet quisque conservare animam suam, sed figurate dictum, "perdat animam," id est, perimat atque amittat usum ejus quem nunc habet, perversum scilicet atque praeposterum, quo inclinatur temporalibus, ut aeterna non quaerat. Scriptum est: "Da misericordi, et ne suscipias peccatorem." Posterior pars hujus sententiae videtur vetare beneficentiam. Intelligas ergo figurate positum, pro peccato "peccatorem," ut peccatum ejus non suscipias.
On this page